Heavenly Doctrine (Tafel) n. 224

Previous Number Next Number See English 

224. Hoc internum est apud omnem hominem qui nascitur; externum ejus est per quod efficit illa quae fidei et amoris sunt. Internum est quod vocatur spiritus, et externum quod vocatur corpus. Externum, quod vocatur corpus, accommodatum est usibus in mundo naturali; hoc rejicitur cum homo moritur: at internum, quod vocatur spiritus, accommodatum est usibus in mundo spirituali; hoc non moritur: hoc internum tunc est spiritus bonus et angelus, si homo in mundo bonus fuerat; at spiritus malus, si homo in mundo malus fuerat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church