Heavenly Doctrine (Tafel) n. 227

Previous Number Next Number See English 

227. Vita hominis post mortem est vita amoris et vita fidei ejus; inde qualis ei amor fuerat et qualis fides, cum vixit in mundo talis ei vita manet in aeternum: vita inferni est illis qui se et mundum super omnia amaverunt; et vita caeli illis qui Deum super omnia amaverunt, et proximum sicut se ipsum: hi sunt qui fidem habent, illi autem qui fidem non habent. Vita caeli est quae vocatur vita aeterna; et vita inferni est quae vocatur mors spiritualis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church