234. Caelum apud hominem est in interno ejus, ita in velle et cogitare ex amore et fide, et inde in externo, quod est ex amore et fide facere et loqui: non autem est in externo absque interno; nam facere bene et loqui bene possunt omnes hypocritae, at non velle bene et cogitare bene.