249. (XX.) DE SCRIPTURA SACRA SIVE VERBO. HOMO absque revelatione ex Divino, non scire aliquid potest de vita aeterna, ne quidem aliquid de Deo, et adhuc minus de amore et fide in Ipsum: nam homo nascitur in meram ignorantiam, et dein ex mundanis discet omnia, ex quibus formabit intellectum suum; nascitur etiam ex hereditario in omne malum, quod est ex amore sui et mundi; jucunda inde regnant jugiter, et suggerunt talia quae e diametro sunt contra Divinum. Inde nunc est quod homo nihil de vita aeterna sciat: ideo necessario erit revelatio, ex qua sciat.