252. Verbum, quia est revelatio a Divino, est Divinum in omnibus et singulis; nam quod a Divino est, non potest aliter esse. Quod a Divino est, id descendit per caelos usque ad hominem; quapropter in caelis accommodatum est sapientiae angelorum qui ibi, et in terris accommodatum est captui hominum qui ibi: quare in Verbo est sensus internus, qui spiritualis, pro angelis; et sensus externus, qui naturalis, pro hominibus: inde est quod conjunctio caeli cum homine sit per Verbum.