275. Sciendum est quod sit providentia et praevidentia; bonum est quod a Domino providetur, malum autem est quod a Domino praevidetur: una cum altera erit; nam quod ab homine venit non est nisi quam malum, at quod a Domino non est nisi quam bonum.
(EX ARCANIS CAELESTIBUS.) Quoniam omne bonum, quod providetur homini a Domino, influit, ideo quoque in sequentibus afferenda sunt ex Arcanis Caelestibus quae ibi de Influxu: et quia Dominus omnia providet secundum Divinum ordinem, ideo etiam afferenda sunt quae ibi de Ordine.