283. Quapropter illi qui intra ecclesiam non agnoscunt Dominum ac Ipsius Divinum, non possunt conjungi Deo, et sic non aliquam sortem habere cum angelis in caelo: nemo enim conjungi potest Deo nisi a Domino et in Domino. Quod nemo possit conjungi Deo nisi a Domino, docet Dominus apud Johannem, "Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius, qui in sinu Patris est, Ille exposuit." (i. {1}18);
apud eundem, "Non vocem" Patris "audivistis unquam, neque speciem Ipsius, vidistis" (v. 37);
apud {2}Matthaeum, "Nemo cognoscit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare" (xi. 27);
et apud {3}Johannem, "Ego sum via, veritas, et vita; nemo venit ad Patrem nisi per Me" (xiv. 6). Quod nemo possit conjungi Deo nisi in Domino, est quia Pater est in Ipso, et unum sunt, sicut etiam docet apud Johannem, "Si Me cognoscitis etiam Patrem meum cognoscitis: ....is qui Me videt, videt Patrem;" Philippe, "nonne credis, quod Ego in Patre, et Pater in Me? ....Credite Mihi quod Ego in Patre, et Pater in Me" (xiv. 7-11);
et apud eundem, "Pater et Ego unum sumus; ....cognoscatis et credatis quod Ego in Patre et Pater in Me" (x. 30, 38). -1 18 pro "20" -2 Matthaeum pro "Eundem" -3 Johannem pro "Eundem"