291. Quia in Domino omne Divinum est, ideo Ipsi omnis potestas in caelis et in terris est; quod etiam Ipse dicit, apud Johannem, "Pater...dedit omnia in manum" Filii (iii. 35);
apud eundem, Pater dedit Filio "potestatem omnis carnis" (xvii. 2);
apud Matthaeum, "Omnia Mihi tradita sunt a Patre" (xi. 27);
apud eundem, "Data est Mihi omnis potestas in caelo et in terra" (xxviii. {1}18). Talis potestas Divinum est. -1 18 pro "16"