Heavenly Doctrine (Tafel) n. 293

Previous Number Next Number See English 

293. Dominus in mundum venit ut salvaret genus humanum, quod alioqui periisset morte aeterna; et per id salvavit, quod subjugaverit inferna, quae infestabant omnem hominem venientem in mundum et exeuntem e mundo; et simul per id, quod glorificaverit Humanum suum; sic enim inferna potest tenere subjugata in aeternum. Subjugatio infernorum et simul glorificatio Humani Ipsius, facta est per tentationes in humanum, quod Ei fuit ex matre, admissas, et per continuas tunc victorias: passio Ipsius in cruce fuit ultima tentatio et plena victoria.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church