Heavenly Doctrine (Tafel) n. 41

Previous Number Next Number See English 

41. Interiora apud illos qui spirituales homines sunt, etiam actualiter elevata sunt versus caelum, spectant enim illud primario: interiora autem quae mentis sunt apud illos qui mere naturales sunt, actualiter versa sunt ad mundum, quia spectant illum primario. Interiora quae mentis sunt, apud unumquemvis versa sunt ad id quod super omnia amat et exteriora quae animi sunt, vertuntur quo interiora.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church