92. Societas est proximus prae singulari homine, quia illa consistit ex pluribus: erga illam charitas similiter exercenda est ut erga hominem in singulari, nempe secundum quale boni quod apud illam; ita prorsus aliter erga societatem proborum, quam erga societatem non proborum. Amatur societas quam bono ejus consulitur ex amore boni.