Last Judgment (Whitehead) n. 1

Next Number See English 

1. DE ULTIMO JUDICIO ET BABYLONIA DESTRUCTA.

(I.) QUOD INTERITUS MUNDI NON INTELLECTUS SIT PER DIEM ULTIMI JUDICII. Qui non noverunt sensum spiritualem Verbi, non aliud intellexerunt, quam quod die ultimi judicii interitura sint omnia quae in mundo coram oculis apparent; nam dicitur, quod tunc periturum cum dicitur, quod tunc caelum terra, et quod Deus novum caelum et novam terram creaturus: in hac opinione etiam se confirmaverunt per id, quod dicatur quod omnes tunc e sepulcris ascensuri sint, et quod tunc Separandi sint boni a malis, et sic porro: sed ita dicitur in Sensu litterae Verbi, quia sensus litterae Verbi est naturalis et in ultimo ordinis Divini, ubi omnia et singula sensum spiritualem in se continent; quapropter qui Verbum solum secundum sensum litterae comprehendit, is ferri potest in varias opiniones, ut quoque factum est in orbe Christiano, ubi inde tot haereses sunt, et unaquaevis confirmatur ex Verbo. Sed quia nemo adhuc noverat, quod omnibus et singulis Verbi insit sensus spiritualis, ne quidem quid sensus spiritualis, ideo ignoscendi sunt, qui hanc opinionem de ultimo judicio captaverunt; at usque nunc sciant, quod non caelum coram oculis aspectabile periturum sit, neque terra habitabilis, sed quod utrumque permansurum sit; et quod per "novum caelum et novam terram" intellecta sit nova ecclesia, tam in caelis quam in terris. Nova ecclesia in caelis dicitur, quia ibi aeque ecclesia est prout in terris; ibi namque aeque est Verbum, et aeque sunt praedicationes, et similis cultus Divinus sicut in terris; sed cum differentia, quod ibi omnia sint in perfectiori statu, quia ibi non sunt in mundo naturali sed in spirituali; inde omnes ibi sunt spirituales homines, et non naturales sicut fuerunt in mundo. Quod ita sit, videatur in opere De Caelo; et in specie ibi de Conjunctione Caeli cum homine per Verbum (n. 303-310), et de Cultu Divino in Caelo (n. 221-227), actum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church