Last Judgment (Whitehead) n. 23

Previous Number Next Number See English 

23. (IV.) QUOD OMNES QUOTCUNQUE NATI SUNT HOMINES A PRINCIPIO CREATIONIS, ET DEFUNCTI, SINT IN CAELO VEL IN INFERNO. Hoc Primo consequitur ex illis quae dicta et ostensa sunt in articulo praecedente, quod nempe caelum et infernum sint ex humano genere. Secundo ex eo, quod omnis homo post vitam in mundo vivat in aeternum. Tertio, quod sic omnes qui usque nati sunt homines a creatione mundi, et defuncti, sint vel in caelo vel in inferno. Quarto, quia omnes qui nascentur posthac, etiam venturi sunt in mundum spiritualem, quod is mundus tantus sit et talis ut ei mundus naturalis, in quo sunt homines in terris, non aequiparari possit. Sed ut haec omnia distinctius percipiantur, et evidentius pateant, velim ea singillatim exponere et describere.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church