Last Judgment (Whitehead) n. 38

Previous Number Next Number See English 

38. Talis status est ecclesiae hodie, quod nempe ibi non fides sit quia non charitas; et ubi non est charitas ibi nec est aliquod bonum spirituale, nam id bonum unice est ex charitate: dictum est e caelo, quod apud aliquos adhuc sit bonum, at quod id non dici queat bonum spirituale, sed bonum naturale, ex causa quia ipsa Divina vera in obscuro sunt, et Divina vera introducunt ad charitatem, docent enim illam, et spectant illam ut finem ad quem; inde charitas non alia existere potest, quam prout sunt vera ex quibus: Divina vera, ex quibus doctrinae ecclesiarum, spectant solam fidem, quapropter vocantur doctrinae fidei, et non spectant vitam; et vera quae modo spectant fidem et non vitam, non possunt facere hominem spiritualem; et quamdiu extra vitam sunt, modo naturalia sunt, sciuntur enim et cogitantur modo sicut res aliae: inde est, quod hodie non detur bonum spirituale, sed apud quosdam modo bonum naturale. Praeterea omnis ecclesia in principio est spiritualis, inchoat enim a charitate; sed temporis successu deflectit a charitate ad fidem, et tunc ab interna ecclesia fit externa; et quando fit externa, tunc finis ejus est, quoniam tunc in scientia ponitur omne, ac parum si quicquam in vita: et quantum homo ab interno fit externus, tantum `caligatur apud illum lux spiritualis, usque ut non videat Divinum verum ex ipso vero, hoc est, ex luce caeli, lux caeli enim est Divinum verum, sed solum ex luce naturali; quae talis est, cum sola et non illustrata a luce spirituali, ut videat Divinum verum sicut in nocte, nec cognoscit aliunde num verum sit, quam quia ita dictum est ab antistite, ac receptum a communi coetu: inde est, quod intellectuale eorum non illustrari a Domino potuerit; nam quantum splendet lux naturalis in intellectuali, tantum obtenebratur lux spiritualis. Lux naturalis in intellectuali splendet, quando mundana, corporea, et terrestria amantur prae spiritualibus, caelestibus, et Divinis; tantum etiam homo externus est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church