11. [128.] XI. QUOD AMOR IN DOMINUM A DOMINO EXISTAT IN CHARITATE, ET QUOD SAPIENTIA [EXISTAT] IN FIDE.
[a.] Qui solum naturaliter et non simul spiritualiter cogitant de amore in Dominum et de charitate erga proximum, non aliter cogitant, quia non aliter possunt, quam quod amandus sit Dominus quoad personam, et quoque proximus quoad personam; at illi qui tam naturaliter quam spiritualiter cogitant, percipiunt et ex perceptione cogitant quod tam malus quam bonus possit amare Dominum quoad personam, similiter proximum; et quod si malus amat non possit redamari, at quod si bonus amat, possit. Inde spiritualis naturalis homo concludit quod amare Dominum sit amare illud quod est ab Ipso, quod in se est Divinum, in quo est Dominus; et quod id sit facere bonum proximo; et quod sic non aliter possit a Domino amari, et Ipsi per amorem conjungi; sed naturalis homo non potest spiritualia de hac re cogitare, nisi ea coram illo distincte traduntur. Distinctio itaque erit in hos articulos:--
DE AMORE ET CHARITATE. 1. Quod amor usuum sit charitas. 2. Quod Dominus sit a quo, et quod proximus sit ad quem. 3. Quod amor in Dominum existat in charitate, quia in usu. 4. Quod usus sit rite, fideliter, sincere et juste fungi suo officio, et facere suam operam. 5. Quod sint usus communes, qui etiam sunt usus charitatis. 6. Quod usus non fiant usus charitatis apud alium quam qui pugnat contra mala, quae ex inferno sunt;
7. Quoniam illi sunt contra amorem in Dominum, et contra charitatem erga proximum. 8. Quod usus qui pro fine primo et ultimo habent proprium bonum, non sint usus charitatis.
DE SAPIENTIA ET DE FIDE. 1. Quod fides non aliud sit quam veritas. 2. Quod veritas fiat veritas quando percipitur et amatur, et quod dicatur fides quando scitur et cogitatur. 3. Quod vera fidei ab una parte spectent Dominum, ab altera proximum. 4. In summa, quomodo Dominus adeundus sit ut conjunctio fiat; et dein quomodo Dominus per hominem usus faciat. 5. Utrumque docent vera spiritualia, moralia, et civilia. 6. Fides est scire et cogitare illa; charitas est velle et facere illa. 7. Quare cum Divinus amor Domini existit apud hominem in charitate quae est velle et facere illa, Divina Sapientia Domini existit apud hominem in fide, quae est scire et cogitare vera. 8. Quod conjunctio charitatis et fidei sit reciproca.
[129.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XI.b1]
[b.] DE AMORE ET CHARITATE. 1. Quod amor usuum sit charitas. In omnibus et singulis sunt haec tria, finis, causa et effectus; finis est a quo, causa est per quod, et effectus est in quo; et cum finis per causam est in effectu, tunc existit. In omni amore et ejus affectione est finis, et finis intendit seu vult facere quod amat, et factum est ejus effectus. Dominus est finis a quo, homo est causa per quem, et usus est effectus in quo finis existit, Dominus est finis a quo, quia ex Divino suo amore perpetuo intendit seu vult facere usus, hoc est, bona humano generi: homo est causa per quem, quia in amore usuum est vel esse potest, et in illo amore intendit seu vult usus facere; ac usus sunt effectus in quibus finis existit; usus sunt qui etiam vocantur bona. Inde patet quod amor usuum sit charitas, quam homo erga proximum habebit. [130.] Quod in omnibus et singulis sit finis, causa et effectus, explorari potest ex quacunque re: ut cum homo aliquid facit, tunc dicit vel secum, vel alteri, vel alter illi, "Quare hoc facis?" ita quis finis: "Per quid hoc facis?" ita per quam causam: et "Quid facis?" ita quod est effectus. Finis, causa, et effectus vocantur etiam causa finalis, causa media, et causatum; et ex lege causarum est quod finis sit omne in causa, et inde omne in effectu, est enim finis ipsa essentia illorum. Similiter est Dominus, quia est finis, omne in amore usuum seu in charitate apud hominem, et inde omne in usibus ab illo, hoc est, in usibus per illum. Ex eo est quod in Ecclesia credatur quod omne bonum sit a Deo et nihil ab homine, et quod Deus sit ipsum bonum. Consequitur itaque quod facere charitatem sit facere usus, seu bona quae usus sunt; ita quod amor usuum sit charitas.
[131.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XI.b2]
2. Quod Dominus sit a quo, et quod proximus sit ad quem. Quod Dominus sit a quo amor usuum seu charitas est et existit, patet a supra dictis. Quod proximus sit ad quem, est quia proximus est erga quem charitas habebitur, et cui charitas praestabitur. Quia dicitur quod proximus sit ad quem, dicetur etiam quid et quis proximus. Proximus in lato sensu est commune seu publicum; in minus lato sunt Ecclesia, Patria, societas major ac minor; et in stricto est concivis, socius et frater. His et illis usus ex amore praestare est charitatem erga proximum facere, is enim amat illos; quod amet illos est quia amor usuum et amor proximi non separari possunt. Homo quidem potest ex amore usuum seu ex charitate benefacere inimico et malo, sed illis usus resipiscentiae aut reconciliationis praestat, qui usus varii sunt, et modo vario fiunt (videatur Matt. v. 25, 43, 44, seq.; Luc. vi. 27, 28, 35).
[132.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XI.b3]
3. Quod amor in Dominum existat in charitate, quia in usu. Hoc docet Ipse Dominus, ita apud Johannem:
"Qui habet praecepta mea et facit ea, ille est qui amat Me. ....Si quis amaverit Me, Verbum meum servat. ....Qui non amat Me, verba mea non servat" (xiv. 21, 23, 24). Apud eundem:
"Si mandata mea servaveritis, manebitis in amore meo" (xv. 10). Et apud eundem:
Jesus ter dixit Petro, "Amasne Me?" Et ter respondit Petrus quod amet Ipsum. Dixit Jesus ter, "Pasce agnos meos, et oves meas (xxi. 15-17):
pascere agnos et oves sunt usus seu bona charitatis apud illos qui praedicant Evangelium et amant Dominum. Inde patet quod amor in Dominum existat in charitate, quia in usu; tum etiam quod conjunctio amoris in Dominum cum charitate erga proximum, ita conjunctio Domini cum homine, sit in usu; et quod talis et tanta conjunctio sit, qualis et quantus est amor usus; est enim Dominus in usu ut in bono quod ab Ipso; et homo qui in amore usus est, in usu est sicut a se, sed usque agnoscit quod non sit ab illo sed a Domino. Homo enim non potest amare Dominum ex se, nec potest ex [se] amare usus; sed Dominus amat illum, et amorem suum in illo reciprocat, et quoque facit ut id appareat ei sicut amet Dominum ex se; hoc itaque est amor Domini a Domino. Inde etiam patet quomodo amor in Dominum existit in charitate seu in amore usus.
[133.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XI.b4]
4. Quod usus sit rite, fideliter, sincere et juste fungi suo officio, et facere suam operam. Non scitur nisi quam obscure, et modo ab aliquibus, quid in Verbo per bona charitatis, quae etiam vocantur "opera," tum etiam "fructus," et hic usus, proprie intelligitur. Ex Verbi sensu litterae creditur quod sint dare pauperibus, opem ferre egenis, benefacere viduis et pupillis, et similia: sed hi usus non per "fructus," "opera" et bona charitatis ibi intelliguntur; sed intelligitur rite, fideliter, sincere et juste fungi suo officio, negotio et opera: cum hoc fit, consulitur commune seu publicum, ita quoque Patria, societas major et minor, ac concivis, socius et frater, qui sunt proximus in lato et stricto sensu, ut supra dictum est: quisque enim tunc, sive sit sacerdos, sive praefectus et officiarius, sive negotiator, sive operarius, facit usus cottidie, --sacerdos praedicatione, praefectus et officiarius administratione, mercator negotiatione, et operarius opera. Sit, pro exemplo, judex qui rite, fideliter, sincere et juste judicat; is facit proximo usus quoties judicat: minister similiter quoties docet: ita quoque reliqui. [134.] Quod tales usus per bona charitatis et per "opera" intelligantur, patet ex regimine Domini in caelis: ibi sicut in mundo omnes in aliqua functione ac ministratione sunt, seu in aliquo officio aut in aliqua opera; ac magnificentia, opulentia et felicitas est singulis secundum suam fidelitatem sinceritatem et justitiam ibi. Piger et ignavus non admittitur in caelum, sed ejicitur vel in infernum vel in desertum, ubi in omnium inopia et miseria vivit. Talia in caelis vocantur bona charitatis, opera, et usus. Omnis etiam fidelis, sincerus et justus in suo munere et opere in mundo, est quoque fidelis, sincerus et justus post excessum e mundo, et acceptatur in caelo ab angelis; et quoque secundum quale fidelitatis, sinceritatis et justitiae, est cuivis gaudium caeleste: causa est quia animus addictus suo muneri et operi ex amore usus, continetur una, et tunc in jucundo spirituali, quod est jucundum fidelitatis, sinceritatis et justitiae, ac detinetur a jucundo fraudis et malitiae, tum a jucundo solius confabulationis et epulationis, quod etiam jucundum otii est, ac otium est pulvinar diaboli. Quisque videre potest quod Dominus in horum amore non possit mansionem habere, sed quod in illorum possit.
[135.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XI.b5]
5. Quod sint usus communes, qui etiam sunt usus charitatis. Usus proprii et genuini charitatis sunt usus cujusvis functionis et administrationis, ut supra dictum, qui tunc fiunt bona charitatis, in quibus existit amor in Dominum, seu cum quibus hic amor conjunctus est, cum homo illa facit ex fidelitate et sinceritate spirituali, quae est apud illos qui amant usus quia usus sunt, et qui credunt {1} quod omne bonum sit a Domino. Sed praeter illos usus etiam dantur communes alii, --fideliter amare conjugem, rite educare liberos, prudenter disponere domum, juste agere cum servitiis ibi. Haec opera fiunt opera charitatis quando fiunt ex amore usus, et erga conjugem dum fiunt ex amore mutuo et casto; illi usus sunt usus, qui sunt charitatis, domestici. Sunt etiam usus communes alii; ut conferre sportas utiles et debitas ministerio Ecclesiae, quae bona fiunt usus charitatis quantum Ecclesia ut proximus in superiori gradu amatur: inter usus communes etiam est impendere sumptus et operas aedificandis et conservandis orphanotrophiis, xenodochiis, gymnasiis, et similibus aliis, qui quoad partem sunt adiaphori. Opem ferre egenis, viduis, pupillis, solum quia egeni, viduae et pupilli sunt, et dare mendicis solum quia mendici sunt, sunt usus charitatis externae, quae charitas vocatur pietas; sed non sunt usus charitatis internae nisi quantum ex ipso usu et amore ejus trahunt: charitas enim externa absque interna non est charitas; interna simul facit illam: charitas enim externa ex interna prudenter agit; at charitas externa absque interna, imprudenter ac saepius injuste. @1 credunt pro "credit"$
[136.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XI.b6]
6. Quod usus non fiant usus charitatis apud alium quam qui pugnat contra mala, quae ab inferno sunt. Nam usus quos homo facit quamdiu in inferno est, hoc est, quamdiu amor qui facit vitam ejus ibi est et inde est, non sunt usus charitatis; illi enim nihil commune habent cum caelo, et in illis non est Dominus. Amor vitae hominis ibi et inde est quamdiu non pugnaverat contra mala quae ibi et inde sunt. Illa mala descripta exstant in Decalogo, et videbuntur in explicatione ejus. Illi usus, qui vel sub specie charitatis vel sub specie pietatis fiunt, descripti sunt in Verbo. Qui sub specie charitatis ita apud Matthaeum:
"Multi dicent Mihi in illa die, Domine, Domine, nonne per nomen tuum prophetavimus, et per nomen tuum daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Sed tunc confitebor iis, Non novi vos; discedite a Me, operarii iniquitatis" (vii. 22, 23). Et qui sub specie pietatis apud Lucam:
"Tunc incipietis dicere, Edimus coram Te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti. Sed dicet, Dico vobis, non novi vos unde estis; discedite a Me, omnes operarii iniquitatis" (xiii. 26, 27);
et quoque intellecti sunt per Quinque virgines stultas quae non habebant oleum in lampadibus, ad quas cum venerunt, Sponsus dixit, "Non novi vos" (Matt. xxv. 1-12). Quamdiu enim mala infernalia et diabolica per pugnam non remota sunt, homo potest facere usus, quibus tamen nihil charitatis et inde nihil pietatis inest; sunt enim interius conspurcati.
[137.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XI.b7]
7. Quoniam illi sunt contra amorem in Dominum, et contra charitatem erga proximum. Nam omnes usus, qui in sua essentia usus charitatis sunt, a Domino sunt, et fiunt ab Ipso per homines; et tunc in usu conjungit Se Dominus cum homine, seu amor in Dominum cum charitate erga proximum. Quod nemo possit facere aliquem usum nisi a Domino, docet Ipse apud Johannem:
"Qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam" (xv. 5);
"fructus" est usus. Quod usus qui fiunt ab homine qui non pugnaverat aut pugnat contra mala, quae ab inferno sunt, sint contra amorem in Dominum et contra charitatem erga proximum, est quia mala, quae intus in illis usibus latent, sunt contra Dominum, ita contra amorem in Ipsum, et inde contra amorem usus, qui est charitas; nam infernum et caelum non possunt una esse, sunt enim opposita, seu unum contra alterum; quapropter illi qui tales usus faciunt, non amant proximum, hoc est commune et publicum, Ecclesiam, Patriam, societatem, concivem, socium et fratrem, qui in lato et stricto sensu sunt proximus. Quod ita sit, ab experientia perquam multa mihi patuit. Tales sunt usus illi intra hominem qui illos facit. Sed extra hominem usque sunt usus, etiam excitati a Domino apud hominem propter bonum commune et particulare, sed non facti a Domino; quare illi usus non remunerantur in caelo, sed remunerantur ac remunerandi sunt in mundo.
[138.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XI.b8]
8. Quod usus qui pro fine primo et ultimo habent proprium bonum, non sint usus charitatis. Quod finis sit omne effectus seu omne usus, et quod Dominus sit ille finis, et quod ex fine sit quod usus sit usus charitatis, supra in hoc articulo confirmatum est. Cum itaque homo est finis, hoc est, proprium ejus bonum, tunc ille est omne effectus seu omne usus; inde fit usus ejus non usus essentia, sed apparentia, in quo vita est ex corpore, et non aliqua ex spiritu.
[139.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XI.c1]
[c.] DE SAPIENTIA ET DE FIDE.
1. Quod fides non aliud sit quam veritas. Christianus orbis, postquam cessavit charitas, ignorare coepit quod charitas et fides unum sint, proinde quod fides non detur ubi non charitas, et quod charitas ubi non fides. Ex ignorantia illa orta est caecitas quod nescirent quid charitas et quid fides. Coeptum tunc est separare illas, non modo cogitatione, sed etiam doctrina, et per id Christianam Ecclesiam, quae in se una est, dividere in plures, et has distinguere secundum dogmata fidei separatae. Quando charitas et fides apud hominem separatae sunt, tunc nescitur quid charitas et quid fides; charitas enim dabit ut fides sit, et fides docebit hoc; et quoque charitas illustrabit, et fides videbit; quare si separantur charitas et fides, non est una nec altera apud hominem; est sicut dum aufers candelam etiam aufers lucem, et fit caligo. Haec causa est quod per fidem [hodie] intelligatur id quod homo credit et non videt; quare dicitur quod hoc ac illud credendum sit; et vix aliquis dicit, "Non video," sed "Credo." Sic nemo scit num verum aut falsum sit. Ita caecus caecum ducit, et ambo cadunt in foveam. Quod fides non aliud sit quam veritas, quidem agnoscitur quando dicitur quod verum sit fidei, et quod fides sit veri; at si quaeritur num hoc et illud est veritas, respondetur "Est fidei," nec amplius inquiritur. Ita acceptatur pro veritate fidei, clausis oculis et obturato intellectu, omne id in quod quisque natus est credere. Tale caecum ab antiquis nusquam vocatum est fides; sed id quod per aliquam lucem in cogitatione potuerunt agnoscere quod verum esset. Inde est quod in lingua Hebraea, veritas et fides una vox sint. Vox illa est amen et amuna.
[140.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XI.c2]
2. Quod veritas fiat veritas quando percipitur et amatur; et quod dicatur fides quando scitur et cogitatur. Defensores fidei separatae volunt ut credantur, dicentes quod spiritualia intellectu humano non comprehendi possint quia transcendunt illum; sed usque non negant illustrationem. Illustratio quam non negant intelligitur hic per perceptionem, ita per hoc, quod veritas fiat veritas quando percipitur et amatur. Sed usque amor veri dat ut veritas percepta fiat veritas, dat enim vitam. Quod illustratio sit illa perceptio, est quia omnis veritas in luce est, et intellectus hominis in illam lucem potest elevari. Quod omnis veritas in luce sit, est quia lux procedens a Domino ut Sole est ipsa veritas; inde est quod omne verum in caelo luceat, et quod Verbum quod est Divinum verum det angelis ibi communem lucem; quare etiam Dominus vocatur "Verbum," et quoque "Lux" (Joh. i. 1, 2, 3). [141.] Quod intellectus humanus in illam lucem possit elevari, datum est scire ex multa experientia; etiam quod intellectus illorum qui non in amore veri sunt, modo sint in cupidine sciendi, aut in affectione gloriae ex ea: cum differentia quod illi qui in amore veri sunt, in luce caeli actualiter sint, et quod ideo in illustratione et perceptione veri sint cum legunt Verbum; reliqui autem non in illustratione et perceptione veri, sed modo in confirmatione principiorum suorum, quae non sciunt num vera sint vel num falsa: cum differentia etiam quod illi qui in amore veri sunt, cum legunt Verbum et ex eo cogitant, teneant visum intellectus sui constanter in ipso principio, et sic inquirunt num illud verum sit, antequam confirmatur; reliqui autem ex scientia memoriae assumunt principium, non volentes scire num verum sit, et illud, si eruditionis famam cupiunt, per Verbum et per rationem confirmant; et talis est genius eruditionis, qui est fastus, ut possit confirmare omne falsum usque ut appareat sibi et aliis sicut verum: ex eo haeretica, dissidia, et defensiones dogmatum dissentientium in Ecclesia; inde quoque differentia fit quod qui in amore veri sunt sapiant et spirituales fiant, reliqui autem maneant naturales et in spiritualibus insaniant. Quod veritas dicatur fides quando scitur et cogitatur, est quia veritas percepta fit dein res memoriae, quae creditur; inde etiam patet quod fides non aliud sit quam veritas.
[142.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XI.c3]
3. Quod vera fidei ab una parte spectent Dominum, ab altera proximum. Omnia vera spectant haec tria ut objecta sua universalia, --supra se Dominum et caelum, juxta se mundum et proximum, ac infra se diabolum et infernum; et vera docebunt hominem quomodo separari potest a diabolo et inferno, ac conjungi Domino et caelo, et hoc per vitam in mundo in quo est, et per vitam cum proximo cum quo est; per hanc et illam omnis separatio et conjunctio fit. Homo ut separetur a diabolo et inferno, et conjungatur Domino et caelo, sciet mala et ex illis falsa, quia haec sunt diabolus et infernum, ac sciet bona et ex illis vera, quia haec sunt Dominus et caelum. Quod mala et falsa sint diabolus et infernum, est quia illa inde sunt; et quod bona et vera sunt Dominus et caelum, est quia illa inde sunt. Homo nisi haec et illa sciat, non videt aliquam viam exitus ab inferno, ac viam introitus in caelum; vera docebunt illa, et vera quae docent data sunt homini in Verbo et ex Verbo; et quia via huc et illuc est e mundo, et in mundo est vita hominis et cum proximo ibi, ideo vita illa est via quam vera docent. Si itaque vita hominis est secundum vera Verbi, clauditur via ad infernum et ab inferno, et aperitur via ad Dominum et a Domino, ac vita hominis fit vita Domini apud illum. Hoc est quod intelligitur per Domini verba apud Johannem, "Ego sum via, veritas et vita" (xiv. 6). Vicissim autem, si vita hominis est contra vera Verbi, tunc clauditur via a caelo et ad caelum, et aperitur via ad infernum et ab inferno, ac vita hominis non fit vita sed fit mors. Quod vita Domini apud hominem sit vita charitatis erga proximum, et quod conjunctio sit in amore usuum, supra de charitate dictum est; et quia vera hanc vitam docent, patet quod illa ab una parte spectent Dominum, et ab altera proximum.
[143.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XI.c4]
4. Quod vera doceant quomodo Dominus adeundus sit, dein quomodo Dominus per hominem usus faciat. Quomodo Dominus aditur nunc dictum est, et in explicatione Decalogi ample dicetur; quomodo autem Dominus dein apud hominem usus facit, nunc dicetur, Notum est quod homo non possit facere aliquod bonum a se quod in se bonum est, sed quod a Domino; proinde non aliquem usum qui in se usus est, usus enim est bonum; ex quo sequitur quod Dominus omnem usum qui est bonum per hominem faciat. Quod Dominus velit ut homo bonum faciat sicut ex se, alibi ostensum est; quomodo autem homo facturus est bonum sicut ex se, etiam vera Verbi docent; et quia vera docent id, patet quod vera sint scientiae et cogitationis, et quod bona sint voluntatis et facti, et quod sic vera fiant bona per velle et facere; quod enim homo vult et facit hoc vocat bonum, at quod homo scit et cogitat hoc vocat verum; et quod in facto, ita in bono, sit et velle et cogitare et scire. Complexus itaque illorum in ultimo est bonum; hoc in se formam externam habet ex veris in cogitatione, ac formam internam ex amore voluntatis. Quomodo autem Dominus facit usus, qui sunt bona, apud hominem, in explicatione legum Divinae Ipsius Providentiae etiam dictum et ostensum est.
[144.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XI.c5]
5. Quod utrumque doceant vera spiritualia, moralia, et civilia. Primum dicetur quid vera spiritualia, vera moralia, et vera civilia; secundo, quod homo spiritualis etiam sit homo moralis et civilis; tertio, quod spirituale sit in morali et civili; quarto, quod si separantur non sit conjunctio cum Domino. (1.) Quid vera spiritualia, vera moralia, et vera civilia. Vera spiritualia sunt quae Verbum docet de Deo, quod sit unus universi Creator; quod sit infinitus, aeternus, omnipotens, omniscius, omnipraesens, providens; quod Dominus quoad Humanum sit Filius Ipsius; quod Deus Creator et Ipse unum sit; quod sit Redemptor, Reformator, Regenerator et Salvator; quod sit Dominus caeli et terrae; quod sit Divinus Amor et Divina Sapientia; quod sit ipsum Bonum et ipsum Verum; quod sit ipsa Vita; quod omne amoris, charitatis et boni, tum omne sapientiae, fidei et veri sit ab Ipso et nihil ab homine; et inde quod nulli homini sit meritum ab aliquo amore, charitate et bono, nec ab aliqua sapientia, fide et vero; quod ideo solus adorandus; sic porro quod Verbum sanctum Divinum sit, quod vita post mortem sit, quod caelum et infernum sint, caelum pro illis qui bene vivunt, ac infernum pro illis [qui male vivunt]; et plura quae doctrinae ex Verbo, ut de Baptismo et Sancta Cena: haec et similia sunt proprie vera spiritualia. Vera autem moralia sunt quae Verbum docet de vita hominis cum proximo, quae vocatur charitas, cujus bona quae sunt usus in summa se referunt ad justitiam et aequitatem, ad sinceritatem et rectitudinem, ad castitatem, ad temperantiam, ad veritatem, ad prudentiam, et ad benevolentiam; ad vera moralis vitae etiam pertinent opposita, quae destruunt charitatem, et in summa se referunt ad injustitiam et inaequitatem, ad insinceritatem et fraudem, ad lasciviam, ad intemperantiam, ad mendacium, ad astutiam, ad inimicitiam, odium et vindictam, et ad malevolentiam. Quod haec quoque vera vitae moralis dicantur, est quia omnia quae homo cogitat quod ita sit, sive sit malum sive bonum, refert inter vera; dicit enim verum esse quod hoc malum et hoc bonum sit: haec sunt vera moralia. Vera autem civilia sunt leges civiles regnorum et civitatum, quae in summa se referunt ad plures justitias quae fient, et in opposito ad varias violentias quae actu existunt.
[145.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XI.c5(2)]
(2.) Quod homo spiritualis etiam sit homo moralis et civilis. Creditur a multis {1} quod spirituales sint qui sciunt vera spiritualia supra enumerata, et magis qui loquuntur illa, et adhuc magis qui aliquo intellectu percipiunt illa; usque tamen non sunt spirituales; est modo scire, et ex scientia cogitare et loqui, et ex dote intellectus quae cuivis homini est percipere, et haec sola non faciunt hominem spiritualem; deest amor illis ex Domino, et amor a Domino est amor usuum, qui vocatur charitas; in hac Dominus Se conjungit homini et facit illum spiritualem, facit enim tunc a Domino usus, et non a semet. Hoc docet Dominus multis in locis in Verbo, ac ita apud Johannem:
"Manete in Me, etiam Ego in vobis. Quemadmodum palmes non potest fructum ferre a se ipso nisi manserit in vite, ita neque vos nisi in Me manseritis. Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum; quia sine Me non potestis facere quicquam" (xv. 4, 5);
"fructus" sunt usus seu bona charitatis, et bona charitatis non aliud sunt quam bona moralia. Inde patet quod homo spiritualis sit etiam homo moralis. Quod homo moralis sit quoque homo civilis est quia leges civiles sunt ipsi usus in actu, qui vocantur exercitia, opera et facta. Sit pro exemplo septimum {2} praeceptum Decalogi, "Non furaberis." Spirituale in illo praecepto est, non aliquid auferre Domino, et sibi tribuere, ac dicere quod suum sit; tum etiam non per falsa auferre alicui suae fidei vera: morale in illo est, non insincere, injuste, et fraudulenter agere cum proximo, et surripere ejus opes: civile autem est, non furari. Quis non videre potest quod homo qui ducitur a Domino, et per id est spiritualis homo, sit etiam moralis et civilis homo? [147.] Sit etiam quintum {3} praeceptum in exemplum, "Non occides." Spirituale in illo est, Non negabis Deum, ita Dominum, nam negare Ipsum est occidere et crucifigere Ipsum apud se; tum Non vitam spiritualem hominis destrues, nam sic animam ejus occides. Morale est, Non odio habebis proximum, ac vindictam de illo cupies; odium {4} enim et vindicta necem ejus in se habet. Et civile est, Non occides corpus ejus. Ex hoc etiam videtur quod homo spiritualis, qui est qui ducitur a Domino, etiam moralis et civilis homo sit; aliter qui ducitur a semet, de quo sequitur.
[148.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XI.c5(3)] (3.) Quod spirituale sit in morali et civili. Hoc sequitur a supra dictis, quod Dominus Se conjungat cum homine in amore usuum, seu in charitate erga proximum; spirituale est ex conjunctione Domini, morale est ex charitate, et civile ex exercitio ejus. Spirituale in homine erit ut salvetur; et illud est a Domino, non supra aut extra illum, sed intra illum: id non potest esse in sola hominis scientia et inde cogitatione et loquela; erit in vita ejus, et vita ejus est velle et facere; quare cum scire et cogitare est quoque velle et facere, tunc est spirituale in morali et civili. Si dixerint, "Quomodo possim velle et facere?" respondetur, Pugna contra mala quae ab inferno sunt, et voles et facies, non a te sed a Domino, nam remotis malis Dominus omnia facit.
[149.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XI.c5(4)] (4.) Quod si separantur, non sit conjunctio cum Domino. Hoc videri potest a ratione et ab experientia. A ratione: --Si homini talis memoria et talis intellectus sit ut scire {5} et percipere possit omnia vera caeli et Ecclesiae, et non aliqua vult facere, nonne de illo dicitur quod sit homo intelligens, sed malus? immo etiam quod eo plus puniendus sit? Inde sequitur quod qui separat spirituale a morali et civili non sit homo spiritualis, nec moralis, nec civilis. Ad experientia: --Sunt tales in mundo; et cum talibus locutus sum post mortem, et audivi quod scirent omnia Verbi, et inde multa vera, et crediderunt quod per illud lucerent in caelo sicut stellae; sed cum explorata est vita illorum, deprehensa est illa mere corporea et mundana, et ex malis et flagitiis, quae secum cogitaverunt et voluerunt, infernalis; ideo ablata sunt illis omnia quae sciverunt ex Verbo, et facti sunt voluntates suae, et conjecti in infernum ad similes, ubi locuti sunt insane secundum cogitationes suas in mundo, et fecerunt turpia secundum amores suos ibi. @1 credunt multa" cum deletis cohaeret.$ @2 septimum pro "quintum"$ @3 quintum pro "septimum"$ @4 odium pro "odio"$ @5 scire pro "vera scire":--"vera" cum deletis cohaeret.$
[150.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XI.c6]
6. Quod fides sit scire et cogitare illa, et charitas velle et facere illa. Quod veritas dicatur fides quando homo scit et cogitat illam, supra confirmatum est; quod autem veritas fiat charitas quando homo vult et facit illam, nunc confirmabitur. Veritas est sicut semen, quod, extra terram spectatum, est modo semen; at cum venit in terram fit planta aut arbor, ac induit formam suam et inde aliud nomen. Veritas etiam est sicut vestis, quae extra hominem est modo pannus accommodatus {1} corpori; sed cum induitur, fit amictus in quo est homo. Simile est cum veritate et charitate. Veritas dum scitur et cogitatur est modo veritas, et vocatur fides; cum autem homo illam vult et facit, fit illa charitas; prorsus sicut semen fit planta aut arbor, aut sicut pannus fit amictus in quo homo. [151.] Scientia et inde cogitatio sunt quoque duae facultates distinctae a voluntate et inde facto, et quoque separari possunt; homo enim potest scire et cogitare multa quae non vult et inde facit; at separatae non faciunt vitam hominis, sed conjunctae faciunt. Simile est cum fide et charitate. Illustrentur haec adhuc per comparationes. Lux et calor in mundo sunt duo distincta, quae et separari et conjungi possunt; separantur etiam tempore hiemis, et conjunguntur tempore aestatis; at separatae non faciunt vitam vegetabilem, hoc est, non producunt aliquid, at conjunctae faciunt et producunt. Adhuc, pulmo et cor in homine sunt duo distincta, quorum motus et separari et conjungi possunt; separantur in deliquiis et suffocationibus; sed separati {2} non faciunt vitam corporis hominis, at conjuncti {3} faciunt. Simile est cum scientia et inde cogitatione hominis, quarum est fides, ac cum voluntate et facto, quorum est charitas; pulmo etiam correspondet cogitationi et inde fidei, ac similiter lux; et cor correspondet voluntati et inde charitati, similiter calor. Ex his videri potest quod in fide separata a charitate non plus vitae sit quam in scire et cogitare separatis a velle et facere; vita quae inest, est solum quod velit cogitare, et faciat se loqui, ita credere. @1 accommodatus pro "accommodata"$ @2 separati pro "separata"$ @3 conjuncti pro "conjunctae"$
[152.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XI.c7]
7. Quare cum Divinus amor Domini existit apud hominem in charitate, quae est velle et facere vera, Divina sapientia Domini existit apud hominem in fide, quae est scire et cogitare vera. Quid Divinus amor Domini et quid Divina sapientia Ipsius, supra dictum est; de charitate et fide, et de conjunctione Domini in amore usuum qui est charitas apud hominem, etiam dictum est; nunc etiam de conjunctione Domini cum fide apud illum dicetur. Dominus conjungit Se cum homine in charitate et ex illa in fide, non autem in fide et ex illa in charitate: causa est quia conjunctio Domini cum homine est in amore voluntatis ejus qui facit vitam ejus, ita in charitate quae facit vitam spiritualem ejus; ex hac Dominus vivificat vera cogitationis, quae vocantur vera fidei, et conjungit illa vitae. Vera prima apud hominem, quae vocantur fides, nondum sunt viva; sunt enim solius memoriae et inde cogitationis et loquelae, adjuncta amori ejus naturali, qui ex sua cupidine sciendi haurit illa, et ex sua cupidine gloriationis ex scientia vel ex eruditione excitat illa, ut vel cogitet vel loquatur illa. At illa vera tunc primum vivificantur quando homo regeneratur, quod fit per vitam secundum illa, quae vita est charitas. Tunc mens spiritualis hominis aperitur, in qua fit conjunctio Domini cum homine, et inde vivificantur vera infantiae, pueritiae, et primae adolescentiae hominis. Conjunctio tum fit Divini amoris et [Divinae] sapientiae cum charitate apud hominem, ac Divinae sapientiae et Divini amoris in fide apud illum, ac facit ut sicut Divinus amor et Divina sapientia in Domino unum sunt, etiam charitas et fides apud hominem unum sint. Sed de hac re plura dicentur in explicatione Decalogi.
[153.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XI.c8]
8. [Quod conjunctio charitatis et fidei sit reciproca.] Quod conjunctio charitatis et fidei sit reciproca, explicatum est supra, ubi de conjunctione amoris et sapientiae reciproca actum est, et illa illustrata est per correspondentiam cum conjunctione reciproca cordis et pulmonis.