Divine Wisdom (Whitehead) n. 8

Previous Number Next Number See English 

8. [106.] VIII. QUOD NON ALIQUIS ANGELUS ET SPIRITUS DETUR NEC POSSIT, QUI NON FUERAT NATUS HOMO IN MUNDO.

Quod angeli non fuerint immediate creati, sed quod omnes qui in caelo sunt et fuerunt, primum nati fuerint homines, et post transactam vitam in mundo angeli sint, ostensum videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 311-317 {1}). Quod nec aliquis angelus potuerit existere nisi ex homine nato in mundo, et quod hoc sit secundum Divinum ordinem, ex his sequentibus videbitur:

1. Quod in homine sit mens angelica 2. Quod talis mens non formari queat nisi in homine;

3. Nec procreari, et per procreationes multiplicari. 4. Quod spiritus et angeli inde trahant ut possint subsistere et vivere in aeternum;

5. Et quod possint adjungi et conjungi humano generi;

6. Et sic caelum existere, quod fuit finis creationis. @1 317 pro "318"$

[107.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VIII.1]

1. Quod in homine sit mens angelica. Notum est in orbe Christiano quod homo natus sit ad caelum; et quod etiam, si bene vivit, in caelum venturus sit, ac ibi cum angelis ut unus illorum consociandus; tum etiam quod anima seu mens ei data sit quae talis, et quae in aeternum victura est; et quod mens illa in se spectata sit sapientia a Domino ex amore in Ipsum, et quod similis mens etiam sit angelis. Inde patet quod in homine sit mens angelica. Accedit quod mens illa sit ipse homo; nam omnis homo ex illa est homo, ac talis homo qualis illa est: corpus quo mens illa in mundo induta et circumcincta est, in se non est homo; hoc enim non potest sapere a Domino et amare Ipsum a se, sed a sua mente; quare etiam illud separatur et rejicitur cum mens abitura est et futura angelus. Quod tunc etiam in sapientiam angelicam veniat, est quia superiores gradus vitae illius mentis aperiuntur: sunt enim omni homini tres gradus vitae; infimus gradus est naturalis, in illo est homo in mundo; alter gradus est spiritualis, in illo est omnis angelus in inferioribus caelis; tertius gradus est caelestis, in quo est omnis angelus in superioribus caelis. Et homo est angelus sicut apud illum in mundo, per sapientiam a Domino et per amorem in Ipsum, gradus bini superiores aperiuntur; sed usque non scit in mundo quod illi gradus aperti sint, prius quam a primo gradu, qui est naturalis, separatus est; et separatio fit per mortem corporis. Quod tunc sapiat sicut angelus, tametsi non in mundo, datum est et videre et audire. Visi sunt in caelis plures ex utroque sexu, qui mihi noti fuerunt in mundo, et qui, dum ibi vixerunt, simpliciter crediderunt illa quae a Domino sunt in Verbo, ac fideliter vixerunt secundum illa; et auditi in caelo quod ineffabilia locuti sint, sicut de angelis dicitur.

[108.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VIII.2]

2. (Quod talis mens non formari queat nisi in homine.) Quod talis mens non formari queat nisi in homine, sunt plures causae; quia omnis influxus Divinus est a primis in ultima, et per nexum cum ultimis in media, et ita connectit Dominus omnia creationis, quapropter etiam vocatur "Primus et Ultimus;" hoc etiam fuit causa quod Ipse in mundum venerit, ac induerit Humanum Corpus, et quoque ibi glorificaverit Se, ut ex primis et simul ex ultimis universum tam caelum quam mundum regeret. Simile est cum omni operatione Divina. Quod ita sit est ex eo, quod in ultimis coexistant omnia; sunt enim omnia quae in ordine successivo sunt ibi in ordine simultaneo; quare omnia quae in hoc ordine sunt, in continuo nexu sunt cum omnibus quae in illo ordine. Ex quo patet quod Divinum in ultimo sit in suo pleno. Quid et qualis ordo successivus, tum quid et qualis ordo simultaneus, videatur supra. Inde patet quod omnis creatio facta sit in ultimis, et quod omnis operatio Divina pervadat ad ultima, et ibi creet et operetur. [109.] Quod mens angelica formetur in homine, patet ex formatione ejus in utero, tum ex formatione ejus post partum, et quod ex lege ordinis Divini sit ut omnia ex ultimis redeant ad primum ex quo, et homo ad Creatorem a quo.

[DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VIII.2(4)]

Ex formatione hominis in utero,- patet a supradictis, ubi ostensum est quod ibi formetur homo plene ad partum, ex vita quae a Domino, ad receptionem vitae ab Ipso, ad receptionem amoris per futuram voluntatem, et ad receptionem sapientiae per futurum intellectum, quae simul faciunt mentem, quae angelica potest fieri.

[DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VIII.2(5)]

Ex formatione ejus post partum,- quod omnia media sint provisa ut homo talis mens possit fieri; est enim unicuivis genti religio, estque ubivis praesentia Domini, et est conjunctio secundum amorem et inde sapientiam. Ita est in omni homine formabilitas, et (apud eum) qui vult, continua formatio ab infantia ad senectam ad caelum ut fiat angelus.

[110.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VIII.2(6)]

Quod ex lege ordinis Divini sit, ut omnia ex ultimis redeant ad primum a quo, hoc videri potest ab omni creato in mundo. Semen est primum arboris; haec ab illo surgit e terra, crescit in ramos, floret, producit fructus, et inibi reponit semen; ita redit ad illud ex quo: simile est cum omni virgulto, planta et flore. Semen etiam est primum animalis; hoc vel in matrice vel in ovo formatur ad partum; postea crescit et fit simile animal, quod, cum maturuit, semen in se habet: ita omne in animali regno, sicut omne in vegetabili, a primo surgit ad ultimum, et ab ultimo resurgit ad primum a quo. In homine similiter; sed cum differentia quod primum animalis et vegetabilis sit naturale, et quod ideo, cum surrexit, relabatur in Naturam; at quod primum hominis sit spirituale, simile ejus animae, receptibile Divini amoris et Divinae sapientiae; hoc separatum a corpore relabente in Naturam, non potest non redire ad Dominum a quo ei vita. Typi hujus rei alii etiam exstant in utroque regno, vegetabili et animali; in vegetabili ex resuscitatione illorum ex cinere, et in animali ex metamorphosi vermiculorum in chrysallides et papiliones.

[111.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VIII.3]

3. Quod mens angelica nec procreari, et per procreationes multiplicari possit quam in homine. Qui novit quales substantiae in mundo spirituali sunt, et quales respective materiae in mundo naturali, facile videre potest quod non aliqua procreatio mentium angelicarum detur, nec quod dari possit, nisi in illis et ex illis qui ultimum creationis opus tellurem inhabitant. Sed quia nescitur quales sunt substantiae in mundo spirituali respective ad materias in mundo naturali(, nunc dicetur). Substantiae in mundo spirituali apparent sicut forent materiales, sed usque non sunt; et quia non sunt materiales, ideo non constantes sunt. Sunt correspondentiae affectionum angelorum, et cum affectionibus seu angelis permanent, et cum illis disparantur. Simile fuisset cum angelis si ibi creati fuissent. At praeterea apud angelos non datur nec dari potest procreatio et inde multiplicatio alia quam spiritualis, quae est sapientiae et amoris, qualis etiam est animarum hominum qui e novo generantur seu regenerantur. In mundo autem naturali sunt materiae, per quas et ex quibus procreationes et postea formationes fieri possunt; ita multiplicationes hominum, et inde angelorum.

[112.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VIII.4]

4. (Quod spiritus et angeli inde trahant ut possint subsistere et vivere in aeternum.) Quod spiritus et angeli inde trahant ut possint subsistere et vivere in aeternum, est quia angelus et spiritus, ex eo quod primum natus sit homo in mundo, secum trahit quod subsistat; trahit enim secum ex intimis Naturae medium inter spirituale et naturale, {1} per quod finitur, ut sit subsistens et permanens; per hoc est illi relativum ad illa quae in Natura sunt, et quoque illis correspondens. @1 naturale:--ab auctore primum scriptum est "materiale"; hoc delevit.$

[DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VIII.5]

5. Per hoc etiam possunt spiritus et angeli adjungi et conjungi humano generi; nam conjunctio est, et ubi conjunctio etiam erit medium. Quod tale medium sit, norunt angeli; sed quia ex intimis naturae est, et voces linguarum ex ultimis ejus sunt, non potest nisi quam per abstracta describi,

[DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VIII.6]

6. (Quod caelum angelicum, quod fuit finis creationis, non aliter exstiterit.) Ex his nunc sequitur, quod caelum angelicum, quod fuit finis creationis, non aliter exstiterit; ita quod genus humanum sit seminarium ejus, et promptuarium.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church