10. VIII. Quod inde omne quod ex hoc Sole procedit, in se spectatum sit mortuum. Quis non ex ratione intellectus, si hic paulum elevatur supra sensualia corporis, videt, quod Amor in se spectatus sit vivus, et quod apparentia ignis ejus sit vita, et vicissim quod ignis elementaris in se spectatus, respective sit mortuus; consequenter quod Sol mundi Spiritualis, quia est purus Amor, sit vivus, et quod Sol Mundi naturalis, quia est purus ignis, sit mortuus; similiter omnia quae procedunt et existunt ex illis. Sunt duo, quae efficiunt omnes effectus in Universo, Vita et Natura, et efficiunt illos secundum ordinem, dum Vita ab interiori actuat naturam: aliter dum Natura ab interiori adducit vitam ad agendum, quod fit apud illos, qui ponunt naturam quae in se est mortua, supra et intra vitam, et inde unice litant voluptatibus sensuum et concupiscentiis carnis, et nihili pendunt spiritualia animae et vere rationalia mentis; hi propter inversionem illam sunt qui vocantur Mortui; tales sunt omnes Naturalistae athei in Mundo, et omnes Satanae in Inferno; nuncupantur etiam Mortui in Verbo, ut apud Davidem Adhaeserunt Baalpeori, et comederunt sacrificia Mortuorum," Psalm: cvi: 28. "Persequitur hostis animam meam, sedere me facit in tenebris sicut Mortuos mundi," Psalm: cxliii: 3. "Ad audiendum gemitum vincti, et ad aperiendum Filiis Mortis," Psalm: cii: 21, et in Apocalypsi "Novi opera tua quod nomen habeas quod vivas, sed Mortuus es; esto vigilans et stabili reliqua qua Moribunda sunt," iii: 1, 2; dicuntur Mortui, quia Mors spiritualis est damnatio, et damnatio est illis, qui credunt Vitam esse ex natura, et sic lucem hujus esse lucem Vitae, et per id abscondunt, suffocant, et exstinguunt omnem ideam de Deo, deque Caelo, et de Vita aeterna; hi inde sunt sicut Noctuae, quae vident lucem in tenebris et tenebras in luce, hoc est, falsa ut vera, ac mala ut bona; et quia jucunda mali illis sunt jucunda cordis, non dissimiles sunt illis Avibus et Bestiis, quae vescuntur corporibus mortuorum ut cupediis, ac sentiunt foetores ex sepulchris ut balsama. Hi quoque non vident alium Influxum quam physicum seu naturalem; si usque affirmant Influxum spiritualem, fit hoc non ex aliqua idea ejus, sed ex ore Praeceptoris.