Interaction SB (Whitehead) n. 20

Previous Number See English 

20. Quondam interrogatus sum, quomodo a Philosopho factus sum Theologus, et respondi, eo modo quo Piscatores facti sunt Discipuli et Apostoli a Domino; et quod ego etiam a prima juventute fuerim Piscator spiritualis; hoc audito, interrogavit quid Piscator spiritualis, replicui, quod Piscator in Verbo in sensu ejus spirituali significet hominem, qui indagat et docet Veritates naturales, et postea spirituales rationaliter: ad interrogationem quomodo hoc demonstratur, dixi ex his locis in Verbo, "Tunc deficient aquae e mari, ac fluvius exsiccabitur et exarescet, ideo lugebunt Piscatores, et tristes erunt omnes projicientes hamum in mare," Esai: xix: 5, 8. Alibi; "Super fluvio, cujus aquae sanabantur, stabant Piscatores ab Engedi, expansione sagenarum aderant, juxta speciem erat Piscis eorum, sicut Piscis maris magni, multus valde," Ezech: xlvii: 9, 10. Et alibi "Ecce Ego mittam, dictum Jehovae, ad Piscatores multos, qui Filios Israelis Piscabuntur," Jerem: xvi: 16. Inde patet, cur Dominus Piscatores elegerat in Discipulos, et dixerat, "Venite post Me, et faciam vos Piscatores Hominum," Matth: iv: 18, 19. Marc: i: 16, 17; et ad Petrum, postquam multitudinem piscium captaverat, "Ex nunc homines capies," Luc: v: 9, 10. Postea demonstravi originem illius significationis Piscatorum ex Apocalypsi Revelata; videlicet, quia Aqua significat Vera naturalia, n: 50, 932; similiter Fluvius, n: 409, 932; Piscis illos qui in Veris naturalibus sunt, n: 405; et Inde Piscatores illos, qui Veritates indagant et docent. His auditis Interrogator extulit vocem et dixit, nunc possum intelligere, cur Dominus vocaverat et elegerat Piscatores ut essent Discipuli, et ideo non miror, quod etiam temet, quoniam, ut dixisti, a prima juventute fuisti Piscator in spirituali sensu, hoc est, Indagator veritatum naturalium; quod nunc Veritatum spiritualium, est quia hae super illis fundantur. His addidit, quia erat Vir rationis, quod solus Dominus cognoscat, quis idoneus est ad percipiendum et ad docendum illa, quae Novae Ipsius Ecclesiae sunt, num aliquis inter Primates, vel num aliquis inter famulos illorum. Praeterea, quis Theologus inter Christianos non prius in Gymnasiis studuit Philosophiae, antequam inauguratus est Theologus; unde ei alioquin intelligentia Demum dixit, quia factus es Theologus, aperi quae tua Theologia, respondi, quod haec duo sint Principia ejus, Quod Deus unus sit, et quod Conjunctio charitatis et fidei sit, ad quae retulit, quis haec negat, respondi, quod Theologia hodierna interius lustrata.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church