12. Desolatio veri Ecclesiae comparari potest cum consummationibus in terris, quod calor et omnia illa tempora (vide supra, n. 10)] [10]consummentur per hiemem, et quod tunc ver; quod lux in terris [11]consummetur per noctem, et quod tunc mane. Quare etiam dixit Dominus in Apocalypsi ad illos sub altari, ["Ut requiescerent adhuc tempus parvum, usque dum complentur et conservi eorum et fratres eorum, qui futuri occidi sicut illi"] (vi. 9, 10, 11). (Afferantur plura ex Apocalypsi, quod devastata sit Ecclesia, [12]ejus usque ad ultimum.)