23. Orthodoxiae hodiernae studiosi objiciunt, quod fides, charitas, bona opera, paenitentia, remissio peccatorum, etc., non possint dari apud hominem prius quam nactus est Spiritum Sanctum; sed, [10]ut ostensum est, Spiritus Sanctus [11]est Divinum procedens a Domino: et Dominus apud unumquemvis hominem, tam malum quam bonum, perpetuo adest; absque Ipsius praesentia nemo potest vivere; et Dominus [1]continue agit, urget, et conatur ut recipiatur; quare Spiritus [2]Sancti praesentia est perpetua. In mundo spirituali hoc testatum est apud quendam diabolum confirmationis gratia, quod praesentia Domini ei auferretur; et diabolus jacuit mortuus, plane ut cadaver: viderunt [3]hoc millia ex spiritibus et ex clericis, et attoniti facti sunt. [4]Ex perpetua Domini praesentia est quod homini sit facultas cogitandi, intelligendi, et volendi; quae facultates unice sunt ex influxu vitae a Domino. Melancthon et Lutherus erant praesentes, et ad id non potuerunt aperire os.