46. [2]Quid miracula contra illa? Miracula non fiunt hodie, [3]quia seducunt homines, et faciunt illos naturales; includunt interiora [4]eorum mentis, in quibus fides radicari debet; inde mere falsa procedunt (videatur Matth. xxiv. 24). Quid miracula [5]in Aegypto facta apud Israelis filios effecerunt? Quid miracula in deserto coram illis? Quid miracula ab cum ingressi Terram Canaanem? Quid miracula ab Elia et Elisaeo facta? Quid miracula ab ipso Domino? Num quisquam inde spiritualis factus est? Quid miracula apud Romano-Catholicos? et Antonii in Padua? trium Sapientum Coloniae? Et quid innumerabilia in monasteriis, quae picturis, lamellis et donis repletissima sunt? Num inde quisquam spiritualis factus est? Nonne inde facti sunt naturales, usque ut vix in illis [6]aliquod verum Verbi, sed modo [7]externa cultus, [8]quae sunt hominum et traditionum.