Invitation to the NC (Buss) n. 49

Previous Number Next Number See English 

49. Nihil communius est, in universo caelo et in universo mundo, quam ut unum sit intra alterum,-ita intimum, medium, et extremum,-et quod tria illa communicent inter se, et quod vis medii et extremi sit ab intimo. Quod tria illa sint, unum intra alterum, constat ab omnibus et singulis in corpore humano. Circum cerebrum sunt tres tunicae, quae vocantur dura mater, pia mater, et arachnoidea; est super illas cranium. Circum totum corpus sunt tunicae, una intra alteram, quae simul vocantur [2]cutis. Circum quamlibet arteriam et venam sunt tres tunicae; similiter circum unumquemvis musculum et fibram; similiter circum reliqua ibi. In regno vegetabili similiter. Quomodo illa [3]inter se communicant, et quomodo intimum intrat medium, et medium ultimum, demonstrat anatomia; etc. Inde patet quod simile sit cum luce; quod spiritualis lux, quae in essentia sua est veritas, intus sit in luce naturali: similiter calor spiritualis, qui in essentia sua est amor, [4]in calore naturali; per calorem naturalem intelligitur amor naturalis, quia amor ille calet; et hic integitur calore sanguinis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church