100. Quod 'hortus' significet intelligentiam, et 'Eden' amorem, patet etiam apud Esaiam, Consolabitur Jehovah Zionem, consolabitur omnes vastitates illius, et ponet desertum ejus sicut Eden, et solitudinem ejus sicut hortum Jehovae; gaudium et laetitia invenietur in illa, confessio et vox cantus, li 3;
ubi 'desertum, gaudium et confessio' sunt voces apud prophetam exprimentes caelestia fidei seu quae sunt amoris; at 'solitudo, laetitia, vox cantus' spiritualia fidei, quae quoque sunt intellectus; illa se referunt ad Eden, haec ad hortum; nam apud prophetam hunc perquam constanter occurrunt binae expressiones de eadem re quarum una significat caelestia, altera spiritualia. Porro quid hortus in Eden, videantur quae ad vers. seq. 10.