Arcana Coelestia (Elliott) n. 10001

Previous Number Next Number See English 

10001. `Appropinquare facies ad ostium tentorii conventus': quod significet conjunctionem utriusque in caelo, constat ex significatione `appropinquare facere' quod sit praesentia et conjunctio, ut supra n. 9997, hic conjunctio Divini Boni et Divini Veri a Domino in caelo {1}, ex significatione `ostii' quod sit introductio, de qua n. 8989, et ex repraesentatione `tentorii conventus' quod sit caelum, de qua n. 9457, 9481, 9485, 9963. Quod juvencus, arietes, panis, placentae, et lagana azymorum in corbe, et Aharon cum filiis sisterentur ad ostium tentorii conventus et quod hi ibi induerentur vestibus (c)et ungerentur, et illa ibi (x)offerrentur super altari, erat causa quia locus ubi ostium tentorii conventus repraesentabat conjugium Divini Boni cum Divino Vero {2}; per altare enim, quod etiam ad ostium tentorii positum fuit, repraesentabatur Dominus quoad Divinum Bonum, et per tentorium (o)conventus repraesentabatur Dominus quoad Divinum Verum; inde per locum ad ostium (c)tentorii repraesentabatur conjunctio boni et veri, quae conjunctio vocatur conjugium caeleste; quod per altare holocausti repraesentatus sit Dominus quoad Divinum Bonum, videatur n. 9964, et quod per tentorium conventus repraesentatus sit Dominus quoad Divinum Verum, n. 9963; quod altare ibi positum fuerit, constat apud Mosen, Et Moscheh altare holocausti posuit ad ostium tentorii, Exod. {3} xl 29;

{4} quod conjunctio boni et veri sit conjugium caeleste, et {5} quod id sit caelum, videatur n. 2173, 2508, 2618, 2803, (x)3004 seq., 3132, 3952, 4434, 6179. Ex his nunc patet quod per `appropinquare facere Aharonem et filios ejus ad ostium tentorii conventus' (x)significetur conjunctio utriusque, nempe Divini Boni et Divini Veri a Domino in caelo. @1 Domini, qui per Aharonem et per filios ejus repraesentatur$ @2 Veri cum Divino Bono in coelo$ @3 d constat i and d apud i and d constat i videatur in Exodo$ @4 i et$ @5 d et i tum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church