Arcana Coelestia (Elliott) n. 1001

Previous Number Next Number See English 

1001. Quod 'sanguis' significet charitatem, a multis constare potest; ita novum voluntarium quod homo regeneratus spiritualis accipit a Domino; hoc novum voluntarium idem est ac charitas, nam ex charitate formatur nova voluntas; charitas enim seu amor est ipsum essentiale seu vita voluntatis, nam nusquam aliquis dicere potest quod velit nisi ex eo quod diligat aut amet illud; quod dicant se cogitare illud, non est velle nisi velle cogitationi insit: haec nova voluntas quae est charitatis, est hic sanguis; quae voluntas non est hominis sed Domini apud hominem; quae quia Domini, nusquam commiscenda est cum illis quae sunt voluntatis hominis, quae tam foeda, ut dictum; ideo in Ecclesia repraesentativa mandatum, ut 'non comederent carnem in anima ejus, seu sanguinem,' hoc est, quod non commiscerent. 'Sanguis' quia significabat charitatem, significabat sanctum; et 'caro' quia significabat voluntarium hominis, significabat profanum, quae quia separata sunt, nam contraria, vetitum ne sanguinem comederent; nam per 'esum carnis cum sanguine' repraesentabatur tunc in caelo profanatio, seu commixtio sancti et profani; quae repraesentatio in caelo non potuit aliter tunc quam horrorem angelis incutere; nam tunc temporis omnia quae existebant apud hominem Ecclesiae, vertebantur, secundum significationem rerum in sensu interno, in repraesentationes spirituales correspondentes apud angelos. [2] Quia omnia se habent respective ad hominem de quo praedicantur, ita quoque significatio sanguinis; 'sanguis' respective ad hominem regeneratum spiritualem significat charitatem seu amorem erga proximum; respective ad hominem regeneratum caelestem significat amorem in Dominum; at respective ad Dominum, significat omnem Humanam Ipsius Essentiam, proinde ipsum Amorem, hoc est, Ipsius misericordiam erga genus humanum; inde 'sanguis' in genere, quia amorem et quae amoris, significat caelestia quae solius Domini sunt; ita respective ad hominem caelestia quae homo accipit a Domino; caelestia quae homo regeneratus spiritualis accipit a Domino, sunt caelestia spiritualia, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, alibi. [3] Quod 'sanguis' significet caelestia, et in supremo sensu significaverit Humanam Domini Essentiam, ita ipsum Amorem, seu Ipsius misericordiam erga genus humanum, constare potest a sanctitate qua mandatum ut haberetur sanguis in Ecclesia repraesentativa Judaica; ideo sanguis appellatus 'sanguis foederis'; et sparsus super populum; tum super Aharonem et filios ejus una cum oleo unctionis; et [sanguis] omnis holocausti et sacrificii super altare et circum altare, de quibus Exod. xii 7, 13, 22, 23; xxiv 6, 8; Lev. i 5, 11, 15; iv 6, 7, 17, 18, 25, 30, 34; v 9; (x)xvi 12-15, 18, 19; Num. xviii (x)17; Deut. xii 27. [4] Et quia sanguis tam sanctus habitus, et voluntarium hominis tam profanum est, ideo ob repraesentationem profanationis sancti, tam severe prohibitum fuit ne sanguis comederetur, ut apud Mosen, Statutum aeternitatis in generationes vestras, in omnibus habitationibus vestris; ullum adipem et ullum sanguinem non comedetis, Lev. iii (x)17;

'adeps' pro vita caelesti, et 'sanguis' ibi pro caelesti spirituali; caeleste spirituale est spirituale quod a caelesti; sicut apud Antiquissimam Ecclesiam, amor in Dominum caeleste eorum fuit quia voluntati eorum implantatum, caeleste spirituale eorum erat fides inde, de qua n. 30-38, 337, 393, 398, at apud hominem spiritualem non datur caeleste, quia charitas implantata est in parte ejus intellectuali, sed caeleste spirituale: apud eundem, Quisquis e domo Israelis aut e peregrino peregrinante in medio eorum, qui comederit ullum sanguinem; et dabo facies Meas contra animam comedentem sanguinem, et exscindam eam e medio populi ejus; quia anima carnis in sanguine illa; et Ego dedi illum vobis super altare, ad expiandum super animas vestras; quia sanguis ipse pro anima expiabit.... Anima omnis carnis sanguis ejus ipse; omnis comedens illum exscindetur, Lev. xvii 10, 11, 14;

ibi manifeste quod anima carnis in sanguine, et quod anima carnis sanguis, seu caeleste, hoc est, sanctum quod Domini: [5] apud eundem, Confirma te ut non comedas sanguinem, quia sanguis ipse anima, et non comedes animam cum carne, Deut. xii 23-25;

ex his similiter constat quod sanguis dicatur anima, hoc est, vita caelestis, seu caeleste, quod per holocausta et sacrificia ipsius Ecclesiae repraesentabatur; ne quoque caeleste, quod Domini Proprium, quod solum caeleste et sanctum est, commisceretur cum proprio hominis, quod profanum, repraesentatum quoque fuit per id quod Non super fermentato sacrificarent seu mactarent sanguinem sacrificii, Exod. xxiii 18; xxxiv 25;

[6] 'fermentatum' significabat corruptum et spurcum. Quod 'sanguis' dicatur anima et significet sanctum charitatis, et quod sanctum amoris repraesentatum in Ecclesia Judaica per 'sanguinem,' inde est quia vita 'corporis consistit in sanguine; et quia vita corporis consistit in sanguine: est ejus ultima anima, ita ut sanguis dici queat anima corporea, seu in quo vita corporea hominis; et quia in Ecclesiis repraesentativis interna per externa repraesentata fuerunt, ideo anima seu vita caelestis per 'sanguinem.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church