Arcana Coelestia (Elliott) n. 1008

Previous Number Next Number See English 

1008. 'Quaerere animam hominis': quod sit vindicare profanationem, constat ab illis quae in versu praecedente et ab iis quae in hoc versu dicta sunt; agitur enim de esu sanguinis, quo significata est profanatio. Quid profanatio, pauci norunt, et minus quae ejus poena sit in altera vita: profanatio est multiplex; qui prorsus negat veritates fidei, non profanat, sicut gentes quae extra Ecclesiam et extra cognitiones vivunt; sed is profanat qui vera fidei novit, et adhuc magis qui agnoscit, ore fert, praedicat, et persuadet aliis, et tamen in odiis, vindictis, crudelitate, rapinis, et adulteriis vivit, et apud se confirmat talia pluribus quae ex Verbo corradit, pervertendo illa et sic immergendo foedis istis; is est qui profanat; haec sunt quae imprimis mortem homini inferunt; quod mortem inferant, constare potest inde quod in altera vita profana et sancta prorsus separata sint, profana in inferno, et sancta in caelo; cum talis in alteram vitam venit, in unaquavis ejus cogitationis idea, similiter ac in corporis vita, profanis sancta adhaerent, ubi tunc nec unam ideam sancti producere potest quin profanum adhaerens prorsus sicut in clara die conspiciatur; nam talis perceptio idearum alterius in altera vita datur; ita in singulis quae cogitat, exstat profanatio, et quia caelum horret profanationem, non potest aliter quam ut is in infernum detrudatur. [2] Quomodo se ideae habent, vix aliquis novit, putant esse simplex quid; sed in unaquavis idea cogitatationis innumerabilia sunt diversimode conjuncta, ut sit quaedam forma et inde picta imago hominis, quae tota percipitur ut et conspicitur in altera vita; ut solum pro exemplis, cum idea loci obvenit, sive regio sit, sive urbs, sive domus, tunc idea et imago omnium quae usquam ibi patravit, simul prodit, quae omnia spiritus et angeli vident: aut si idea personae contra quem odium habuit, tunc idea omnium quae contra eum cogitavit, locutus est, et egit, simul prodit; similiter se habet cum ideis omnium rerum, quae cum prodeunt, omnia et singula quae de aliqua re concepit et sibi impressit, patent; ut quando idea conjugii, tunc si adulter fuit, omnia spurca et obscena adulterii, etiam cogitationis, prodeunt; similiter omnia quibus adulteria confirmavit sive ex sensualibus, sive ex rationalibus, sive ex Verbo, et quomodo vera Verbi adulteravit et pervertit; [3] et praeterea, idea unius rei influit in ideam alterius et eam inficit, quasi dum pusillum nigri in aquam mittitur, unde aquae volumen obscuratur: quare cognoscitur spiritus a suis ideis, et quod mirum, in unaquavis idea ejus est imago seu effigies ejus, quae dum sistitur spectanda, tam deformis est ut horror sit intueri: inde constare potest qualis status eorum, qui profanant sancta, et qualis imago eorum in altera vita. Sed de illi nusquam dici potest quod profanent sancta, qui simpliciter crediderunt quae in Verbo, etiamsi crediderunt quae non vera sunt; nam in Verbo locutum est secundum apparentias, de quibus videatur n. 589.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church