Arcana Coelestia (Elliott) n. 10093

Previous Number Next Number See English 

10093. `Quod agitatum, et qui sublatus': quod significet quod agnitum et quod perceptum, constat ex significatione `agitati' cum dicitur de pectore, quod sit vivificatum per agnitionem, de qua supra n. 10091, et ex significatione `sublati' quod sit Divinum Caeleste, quod solius Domini, in caelo et in Ecclesia perceptum, de qua sequitur. Quomodo cum his se habet, paucis dicetur: sunt duo regna, ex quibus {1} caeli, caeleste et spirituale; Divinum Verum {2} in regno spirituali agnoscitur, at in regno caelesti percipitur; causa quod ita sit, est quia Divinum Verum in regno spirituali recipitur in parte intellectuali, at in regno caelesti in parte voluntaria; quod in parte intellectuali recipitur, hoc {3} vocatur agnitum, at quod in parte voluntaria, dicitur perceptum; quod etiam illis solum sit agnitio Divini Veri, {4} at his perceptio ejus, videantur quae de binis illis regnis, in locis citatis n. 9277, 9596, 9684, copiose ostensa sunt. [2] Quod sublationem attinet, vocatur id sublatio, quod Jehovae seu Domini erat, et `datum' Aharoni propter repraesentationem; et quia Aharon repraesentabat Dominum quoad Divinum Bonum, n. 9806, ideo quod sublatum est ex sacrificiis et datum Aharoni repraesentabat Divinum Domini, et quoque vocatur `unctio' {6} apud Moschen, Pectus agitationis et armum sublationis, accepi a cum filiis Israelis de sacrificiis eucharisticis eorum, et dedi ea Aharoni sacerdoti et filiis ejus in statutum aeternitatis a cum filiis Israelis; haec unctio Aharonis et unctio filiorum ejus de ignitis Jehovae, quo die appropinquare {7} fecit eos ad fungendum sacerdotio Jehovae, Lev. (x)vii 34, 35;

{8} quod dicatur `unctio,' est quia unctio est inauguratio ad repraesentandum Dominum quoad Divinum Bonum, videatur n. 9954, 10019: etiam alibi apud eundem, Locutus est Jehovah ad Aharonem, Ego ecce dedi tibi custodiam sublationum Mearum, quoad omnia sancta filiorum Israelis tibi dedi ea pro unctione, et filiis tuis. Tibi sublatio doni quoad omnem agitationem filiorum Israelis, omnem adipem olei puri, et omnem adipem musti et frumenti, primitiarum, et quoad omnes primitias quas dabunt Jehovae, tibi erunt: quoad omne devotum; omnem aperturam uteri quoad omnem carnem quam adducent Jehovae, ex primogenitis bovis, ovis, et caprae, caro erit tibi, sicut pectus agitationis et sicut armus dexter; omnem sublationem sanctorum. Pars et hereditas non erit tibi in terra, quia Jehovah pars et hereditas tibi: tum omnem sublationem ex decimis et ex donis quae data sunt Levitis, Num. xviii [8, 11-20, 28, 29]:

ex his patet quid `sublationes,' quod nempe {9} ita dicta fuerint omnia quae Jehovae, hoc est, Domini. [3] Et quia Levitae repraesentabant Divina Vera in caelo et in Ecclesia inservientia Divino Bono, etiam illi dati sunt Aharoni loco omnium primogenitorum, qui Jehovae, hoc est, Domini erant, de quibus ita apud Moschen, Accepi Levitas e medio filiorum Israelis, loco omnis primogeniti, aperturae uteri de filiis Israelis, ut sint Mihi Levitae, quia Mihi omne primogenitum; et quia Levitae dati Mihi, dedi illos datos Aharoni et filiis ejus, Num. iii 12, 13, viii 16-18. Sublationes dicuntur dona data Jehovae, hoc est, Domino, a cum filiis Israelis, sed intelligitur quod sint Jehovae non ex aliquo dono sed ex possessione, quoniam omne sanctum seu Divinum apud hominem non est hominis sed est Domini apud illum; quod omne bonum et verum, ita omne sanctum Divinum sit a Domino Deo, et nihil ab homine, notum est in Ecclesia, {10} inde patet quod sit ex apparentia, quod dicatur donum ab homine; quapropter etiam in mox sequentibus (m)dicitur, Quia sublatio haec, et sublatio erit a cum filiis Israelis, sublatio illa Jehovae, per quod significatur quod sublatio a filiis Israelis sit sublatio Jehovae, ita quod donum ab illis sit donum a {3} Domino.(n) Inde patet quid sublatio. @1 coelum$ @2 i procedens a Domino$ @3 dicitur$ @4 et$ @5 datur$ @6i, per quam significatur repraesentativum Domino quoad Divinum Bonum, $ @7 d feci A, feci$ @8 quod unctio sit$ @9 sint$ @10 ita quod donum ab homine dicatur, est ex apparentia$ @11 Jehovah$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church