Arcana Coelestia (Elliott) n. 10095

Previous Number Next Number See English 

10095. `Et erit Aharoni et filiis ejus in statutum saeculi a cum filiis Israelis': quod significet legem ordinis in Ecclesia repraesentativa quoad Divinum Bonum Domini et inde procedens Divinum Verum, constat ex repraesentatione `Aharonis et filiorum ejus' quod sint Dominus quoad Divinum Bonum ac inde procedens Divinum Verum, de qua n. 9806, 9807, 10068, ex significatione `statuti saeculi' quod sit lex ordinis Divini, de qua n. 7884, 7995, 8357, et ex repraesentatione `filiorum Israelis' quod sint Ecclesia, de qua n. 4286, 6426, 6637, 9340, quod sit Ecclesia repraesentativa, est quia apud filios Israelis illa Ecclesia instituta {1} fuit, videantur citata n. 9320 fin. @1 est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church