Arcana Coelestia (Elliott) n. 1011

Previous Number Next Number See English 

1011. 'Sanguis ejus effundetur': quod significet condemnationem ejus, constat ex iis quae dicta sunt: ex sensu litterae est, quod effusor sanguinis seu occisor morte puniendus; in sensu autem interno, qui odium habet contra proximum, quod eum condemnet ad mortem, hoc est, ad infernum; quod etiam Dominus docet apud Matthaeum, Quicumque dixerit fratri suo, Fatue, obnoxius erit gehennae ignis, v 22;

exstincta enim charitate homo sibi suoque proprio relinquitur, et non amplius per vincula interna quae sunt conscientiae, sed per vincula externa quae sunt legis et quae ipse sibi facit ut potens et dives sit, regitur a Domino; quibus vinculis relaxatis, ut fit quoque in altera vita, ruit in crudelissima et obscenissima, ita in condemnationem sui. Quod sanguis ejus effundetur qui effuderit sanguinem, est jus talionis antiquis notissimum, secundum quod judicarunt malitias et scelera; ut constat a pluribus locis Verbi; hoc jus trahit originem suam ex lege universali, Quod proximo non aliud faciendum, quam quod velit ut alii faciant sibi, Matth. vii 12, tum ex eo, quod ordo omnium in altera vita sit ut ipsum malum se puniat, similiter falsum, sic ut in ipso malo et falso sit poena ejus; et quia talis ordo est quod malum se puniat, seu quod idem, malus incurrat in poenam malo respondentem, ex illo duxerunt etiam antiqui talionis eorum jus; quod hic quoque significatur per id quod 'qui effudit sanguinem, ejus sanguis effundetur,' hoc est, quod in condemnationem irruet.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church