Arcana Coelestia (Elliott) n. 10125

Previous Number Next Number See English 

10125. `Et unges illud': quod significet inaugurationem ad repraesentandum Divinum Bonum Amoris a Domino in caelo et in Ecclesia, constat ex significatione `unctionis' quod sit inauguratio ad repraesentandum Dominum quoad Divinum Bonum Divini Amoris ex {1} Divino Humano Ipsius, de qua n. 9474, 10,019, hic a Domino in caelo et in Ecclesia, nam de influxu et (o)de receptione Ipsius ibi agitur; quicquid repraesentat Dominum, etiam repraesentat Ipsum apud homines Ecclesiae, et apud angelos caeli, ita caelum et Ecclesiam, quoniam homines in quibus Ecclesia, constituunt Ecclesiam in communi, et angeli in quibus caelum constituunt caelum in communi; se usque ipsi homines in se spectati (d)non constituunt Ecclesiam sed Dominus apud illos, ita nec angeli in se spectati constituunt caelum sed Dominus apud illos; nam Dominus non habitat in aliquo proprio hominis et angeli sed in Suo apud illos; inde est quod cum dicitur Ecclesia et caelum, intelligatur Divinum Domini apud illos qui ibi; ex quibus patet quomodo comprehendi debet quod Dominus {3} sit omne in omnibus caeli et Ecclesiae, et quod Ipse Dominus sit caelum et Ecclesia; hoc etiam patet ex doctrinali in orbe Christiano noto (c)et recepto, quod omne bonum fidei et amoris sit a Deo et nihil ab homine, et quod quicquid ab homine ut ab ipso, non sit bonum; inde quoque est quod meritum nulli sit, nec justitia ex proprio. {4} [2] Haec dicta sunt ut sciatur quid Dominus in caelo et in Ecclesia, ita quid caelum et Ecclesia, et inde quid repraesentativum Ipsius per altare et ejus unctionem, de qua hic agitur {5}. Ungebantur omnia quae repraesentarent Dominum, et (o)Divina quae a Domino, sicut altare, tentorium conventus, mensae quae inibi, candelabrum, arca, ipse Aharon, filii ejus, et vestes illorum; et cum uncta erant vocabantur sancta, non quod oleum aliquid sanctum induceret sed quia sic repraesentarent {6} Divina a Domino, quae solum sancta; causa quod in eum usum adhibitum fuerit oleum, erat quia oleum significabat bonum amoris, et Divinum Bonum Divini Amoris est ipsum Divinum, est enim ipsum Esse omnium; ita ad repraesentandum illud, inauguratio fiebat per oleum; ipsum Divinum, quod est Esse omnium, in solo Domino fuit, erat enim conceptus a Jehovah; et omnis homo a patre suo habet esse suae vitae, (x)quod vocatur anima ejus; inde constat quod Divinum Bonum Divini Amoris fuerit in Humano Domini sicut anima patris in filio; et quia apud hominem nihil vivit quam anima ejus, nam corpus absque anima non vivit, et quia omne corporis producitur ex anima, (m)ita ad instar ut anima sit in statu adaequato et accommodata functionibus in ultimis ordinis, quae sunt in mundo;(n) inde {7} sequitur quod ipsum Esse in Humano Domini fuerit (o)Jehovah, quod est Divinum Bonum Divini Amoris, et quod est Esse (o)vitae; hoc ad similitudinem Sui facit omne quod inde existit, ita Dominus ex ipso Divino quod in Ipso, (o)ita quod Ipsius, fecit etiam Humanum Suum Divinum Bonum Divini Amoris; [3] (s)etiam in Symbolo Athanasii, ubi fides recepta in Christiano orbe traditur {8}, dicitur, Sicut corpus et anima est unus homo, ita etiam Divinum et Humanum in Domino est unus Christus,{9} qui itaque novit unionem animae in corpore {10} ac instar illius in hoc, aliquo modo nosse potest unionem Divini (c)et Humani in Domino, ac instar unius in altero, et inde nosset quod Divinum quod Pater vocatur, ac Humanum quod Filius unum essent, atque unus in altero, hoc est, Pater in Ipso et Ipse in Patre {11}, secundum Domini verba apud Johannem x 30, xiv 10, 11; sed quia hodie non scitur quid anima, et vix quod illa sit ex patre, et quod corpus sit ejus instar, ac (o)quod duo illa unum sint sicut prius et posterius, seu sicut esse et inde existens, ideo homo Divinum ab Humano in Domino separavit, et {12} in binas naturas distinxit, et (d)inde non aliam ideam cepit de Humano Domini quam sicut de humano hominis; cum tamen anima hominis ex patre (o)suo est finita, et malum in se habet ex hereditario, at anima Domini, quia ex Jehovah, infinita fuit, et non nisi quam Divinum Bonum Divini Amoris, (c)ac inde Humanum Ipsius post glorificationem non fuit sicut humanum hominis; [4] ex illa causa Dominus {13} omne Humanum (o)Suum glorificatum, hoc est, Divinum a Se factum, suscepit in caelum, ac nihil de eo reliquit in sepulcro, secus ac fit cum homine; quod (o)Dominus glorificaverit (m)ipsum corpus Suum {14} usque ad ultima ejus, quae sunt ossa et caro, etiam Dominus manifestavit discipulis, dicendo, Videte manus Meas et pedes Meos, quod Ipse Ego sim; palpate Me et videte, nam spiritus carnem et ossa non habet, sicut Me(n) videtis habentem, Luc xxiv 39;

et usque intravit per fores clausas, et postquam manifestaverat Se, invisibilis factus est, Joh. xx 19; Luc. xxiv 31. Haec dicta sunt ut sciatur quod solus Dominus quoad Humanum Suum fuerit Unctus Jehovae, verum non unctus oleo sed ipso Divino Bono Divini Amoris, quod per `oleum' significatur, et quod per `unctionem' repraesentabatur, videatur n. 9954.(s) @1 in$ @2 i non$ @3 Divinum$ @4 i quod Ego vobis apparently referring to John xvii 21, though that v is not quoted in this number.$ @5 unctionem altaris$ @6 tunc repraesentabant$ @7 i quoque$ @8 traditur Symbolum fidei receptae in Christiano orbe$ @9 The Received Text of the Athanasian Creed is:

Sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et Homo unus est Christus.$ @10 et corporis$ @11 ita quod unum essent, ac Pater in Ipso, et Ipse in Patre$ @12 i illum$ @13 i etiam$ @14 totum corpus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church