Arcana Coelestia (Elliott) n. 10149

Previous Number Next Number See English 

10149. `Et sanctificabitur in gloria Mea': quod significet receptivum Divini Veri a Domino, constat ex significatione `sanctificari' quod sit receptivum Divini a Domino, de qua sequitur, (o)et ex significatione `gloriae' quod sit Divinum Verum, de qua n. 4809, 5922, (x)8267, 9429. Quod `sanctificari' sit receptivum Divini a Domino, est quia solus Dominus est sanctus, et inde omne sanctum est ab Ipso, n. 9229; et quia Divinum Verum procedens ab Ipso est quod in Verbo intelligitur per `sanctum,' n. 9818; hic autem, ubi agitur de filiis Israelis, de holocaustis (o)et sacrificiis, de tentorio conventus, et de altari, per `sanctum' et (o)per `sanctificari' significatur repraesentativum ejus, ex causa quia apud gentem Israeliticam et Judaicam omnia erant (x)repraesentativa interiorum Ecclesiae, quae sunt fidei et amoris a Domino in Dominum, erat enim Ecclesia apud illam gentem instituta Ecclesia repraesentativa; [2] inde externa omnia significabant (o)et repraesentabant talia quae sensus internus docet, propter id illa vocabantur sancta, sicut altare, ignis super illo, holocaustum, adeps, sanguis {1}; tentorium conventus; mensa (o)ibi ubi panes facierum, mensa suffitus, candelabrum, et vasa illorum omnia {2}; imprimis arca in qua testimonium; et praeterea panes, placentae, lagana, quae vocabantur minhah, oleum, tus; etiam vestes Aharonis, sicut ephodum, pallium, tunica, (o)cidaris, imprimis pectorale, et quoque ipse Aharon vocabatur sanctus, ut et filii Israelis; sed omnia illa non erant sancta aliunde quam quod repraesentarent, et sic significarent sancta, hoc est, Divina quae a Domino, nam haec solum sancta sunt. [3] Qui in externis est absque internis, credit quod talia sancta fuerint non repraesentative sed essentialiter, postquam initiata fuerunt; sed prorsus falluntur; si illa colunt ut sancta essentialiter, tunc colunt terrestria, nec procul absunt ab illis qui colunt lapides et ligna, sicut idololatrae; at qui colunt illa quae repraesentantur aut significantur, quae sunt {3} sancta Divina, illi in genuino cultu sunt {4}, nam illis externa sunt {4} modo causae mediae ad cogitandum de talibus et ad volendum talia, quae essentialia Ecclesiae sunt {4}, quae, ut supra dictum est, sunt illa quae fidei et amoris a Domino in Dominum. [4] Similiter se habet hodie cum Sancta Cena; qui, cum frequentant illam, non cogitant (o)ex fide de Domino, Ipsius amore erga genus humanum, et de renovatione vitae secundum praecepta Ipsius, ibi {5} colunt solum panem et vinum, et non Dominum, et externa credunt sancta, quae tamen non sancta sunt in se sed ex illis quae significant, `panis' enim ibi significat Dominum quoad bonum amoris, et `vinum' {6} Dominum quoad verum fidei, et (o)simul receptivum ab homine, quae bina sunt {7} ipsa essentialia Ecclesiae, ita ipsa essentialia cultus, videantur n. 4211, 4217, 4735, 6135, 6789, 7850, 8682, 9003, 9127, 10,040. Ex his nunc constare potest quid in Verbo significatur per `sanctum' et per `sanctificari.' @1 omnia vasa ejus$ @2 omnia illorum vasa$ @3 repraesentabantur, aut significabantur, quae erant$ @4 fuerunt$ @5 illi$ @6 i significat$ @7 After Ecclesiae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church