Arcana Coelestia (Elliott) n. 10157

Previous Number Next Number See English 

10157. `Ad habitandum Me in medio eorum': quod significet Divinum Domini, quod omne in omnibus caeli et Ecclesiae, constat ex significatione `habitare in medio filiorum Israelis' cum de Jehovah, {1} quod sit praesentia Domini, et influxus Ipsius per bonum in caelo et in Ecclesia, de qua n. 10,153; et quia est praesentia {2} Ipsius ibi, est quoque Divinum Ipsius omne in omnibus ibi, nam Dominus est praesens apud angelos caeli et apud homines Ecclesiae non in illorum proprio, sed in Suo apud illos, ita in Divino, secundum illa quae supra n. 10,151 ostensa sunt, et cum Dominus est praesens in Suo Divino in caelis {3} et in Ecclesia, est quoque omne in omnibus ibi; inde {4} est ipsum caelum, (o)et quoque inde est quod totum caelum referat Dominum quoad Divinum Humanum Ipsius; et quod caelum in complexu sit homo, qui Maximus Homo vocatur, de quo ad finem plurium capitum actum est, videantur citata n. 9276 (o)fin., 10,030 fin.; et inde quoque est quod per `hominem' in Verbo significetur Ecclesia et quoque caelum, n. 478, 768, 3636, et quod illi qui in caelo sunt, et vere in Ecclesia, dicantur in Domino esse, n. 3637, 3638, cum in bono amoris et in vero fidei in Ipsum ab Ipso. @1 i hoc est, Domino,$ @2 i et influxus$ @3 coelis altered to coelo$ @4 ita$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church