Arcana Coelestia (Elliott) n. 10160

Previous Number Next Number See English 

10160. Quaerebatur num in tellure sua vivant sub imperiis principum aut regum; ad haec respondebant quod nesciant quid imperia et quod vivant sub se, distincti in gentes, familias, et domos; porro quaerebatur num sic securi; dicebant quod securi, quoniam una familia alteri nihil invidet et nihil derogare vult; indignati quod talia quaererentur sicut insimulatum esset hostilitatis, et alicujus tutelae contra praedones quid magis opus est, ajebant, quam habere victum et amictum, et sic contenti et quieti sub se habitare? [2] Perceptum est ab antiquissimis qui fuerunt ex nostro tellure, quod similiter suo tempore vixissent et quod tunc nescivissent quid esset imperare aliis ex amore sui, et coacervare opes ultra necessitates ex amore mundi; et quod tunc illis pax interna et simul externa, et inde caelum apud hominem. Ea tempora ideo a vetustis scriptoribus dicta fuerunt saecula aurea, et descripta per quod justum et aequum ex lege inscripta cordibus egerint. Status vitae illorum temporum describitur in Verbo per habitare sub se secure et solitarie, absque valvis et vectibus; et quia habitacula eorum fuerunt tentoria, ideo in memoriam exstructum fuit tentorium, quod pro domo Dei fuit, et dein institutum est festum tentoriorum, in quo laetarentur ex corde; et quoniam illi qui ita vixerunt erant absque vesano amore imperandi propter se et lucrandi mundum propter mundum, ideo caelum tunc demisit se ad illos, et Dominus in forma humana multis visus fuit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church