Arcana Coelestia (Elliott) n. 10256

Previous Number Next Number See English 

10256. `Et calamum aromaticum': quod significet perceptionem et affectionem veri interioris, constat ex significatione `calami aromatici' quod sit perceptio et affectio veri interioris, est enim `calamus' {1}ille verum, et `aromaticum' perceptio et affectio ejus; quod `calamus' sit verum, videbitur infra, et quod `aromaticum' sit perceptio et affectio ejus, videatur mox supra n. 10,254. [2] Per verum interius hic intelligitur verum interni hominis, quod exterius ibi, secundum illa quae supra n. 10,254 dicta sunt, quod nempe in externo homine sit exterius et interius, similiter in interno; inde est quod quattuor aromatica ad parandum oleum unctionis adhibita fuerint, nempe myrrha nobilis, cinnamomum aromaticum, calamus aromaticus, et casia; et per `myrrham nobilem' significatur perceptio veri exterioris in externo homine, quod est verum sensuale, per `cinnamomum aromaticum' verum interius ibi, `quod est verum naturale, per `calamum {2}aromaticum' verum exterius in interno homine, et per `casiam' verum interius ibi, (c)et per `oleum olivae' ipsum bonum {3}ex quo affectiones et perceptiones verorum illorum {4}. [3] Quod `calamus' sit verum interius, constare potest ex locis in Verbo ubi memoratur; at ibi non dicitur calamus aromaticus, sed modo `calamus' et `calamus bonus,' ut apud Esaiam, Non Me vocasti, Jacob; et fatigatus es pro Me, Israel; non emisti Mihi argento calamum, et adipe sacrificiorum tuorum non implevisti Me, xliii 22, 24:

apud Ezechielem, Dan et Javan netum in negotiationibus tuis dederunt; ferrum tersum, casia; et calamus in negotiatione tua fuit, xxvii 19:

et apud Jeremiam, Quid Mihi tus ex Scheba venit, et calamus bonus e terra longinqua? {5} vi 20;

quod in his locis per `calamum' intelligatur aliquid Ecclesiae, et cultus ibi, {6} patet; nam quid alioquin foret quod emerent Jehovae argento calamum, et quod Ipsi calamus bonus e terra longinqua veniret? et quia aliquid Ecclesiae et ejus cultus {7}significatur, sequitur quod sit verum {8}aut bonum, quoniam omnia Ecclesiae et ejus cultus ad illa se referunt; quodnam autem verum {9}aut bonum {10}significatur, caeleste vel spirituale, externi seu interni hominis, constat ex sensu interno ibi in sua serie lustrato; quod sit verum interius, patet. @1 verum ibi$ @2 d odoratum i aromaticum$ @3 ex quo affectionem et perceptionem altered to quod affectiones et perceptiones$ @4 i; dictum etiam ibi supra est, quod omnia illa ad classem coelestem pertineant, hoc est, ad ea quae sunt Regni coelestis Domini, et quod illa ex quibus conficiebatur suffimentum, ad classem spiritualem, seu quae sunt Regni spiritualis Domini$ @5 i holocausta vestra non ad complacentiam, et sacrificia vestra non suavia sunt Mihi.$ @6 i manifeste$ @7 significant$ @8 ac$ @9 et$ @10 significat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church