Arcana Coelestia (Elliott) n. 10285

Previous Number Next Number See English 

10285. `Sanctum hoc, sanctum erit vobis': quod significet quia Divinum Domini, constat ex significatione `sancti' cum de oleo unctionis, quod sit Divinum Domini, {1} oleum enim unctionis {2}erat repraesentativum Divini Boni Divini Amoris in Divino Humano Domini, ita repraesentativam Divini Humani Ipsius, nam sive dicas Divinum Bonum Divini Amoris sive Divinum Humanum {3},idem est; quia id significabatur per oleum unctionis, et repraesentabatur per unctionem, et id solum sanctum est, et inde quod procedit ab Ipso est sanctum, quia Ipsius, ideo toties dicitur quod illud sanctum sit, videatur etiam supra n. 10,266. {4} @1 i per$ @2 significatur$ @3 i Domini$ @4 10,264 written in m$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church