Arcana Coelestia (Elliott) n. 10296

Previous Number Next Number See English 

10296. `[Et] tus purum': quod significet verum intimum, quod est bonum spirituale, constat ex significatione `turis' quod sit verum intimum, et ex significatione `puri' quod sit quod a falso mali defaecatum est {1}; quod verum intimum, quod per `tus' significatur, sit bonum spirituale, est quia bonum apud illos qui in spirituali regno Domini sunt non est nisi quam verum; quod bonum appellatur cum homo ex conscientia et ex affectione vult et facit illud; apud spirituales enim omne voluntarium est deperditum, sed intellectuale conservatur integrum a Domino, et in illo implantatur novum voluntarium per regenerationem a Domino; hoc voluntarium est conscientia apud illos, quae est conscientia veri; {2}quicquid enim intellectuali implantatur et ex intellectuali procedit, verum est, nam intellectuale hominis dicatum est recipiendis veris quae fidei, voluntarium autem dicatum est recipiendis bonis quae amoris; inde patet quod bonum (x)spirituale sit in sua essentia verum; quod novum voluntarium apud spirituales implantetur in parte illorum intellectuali {3} et quod inde bonum apud illos in sua essentia sit verum, videatur in locis citatis n. 9277, 9596, 9684. {4}Dicitur verum intimum quod id sit bonum, ex causa quia quo interiora eo perfectiora, ac quia intimum hominis est ejus voluntarium et quod voluntarii est, hoc bonum vocatur. Quod tus sit verum intimum, {5}ita (x)bonum spirituale, constare potest ex locis e Verbo {6}allatis supra n. 10,177. [2] (m)Quia tus est bonum spirituale, ac bonum est quod regnat in omnibus veris, disponit illa, {7} conjungit illa, et dat affectionem illis, ideo tus ultimo loco memoratur, et ideo ex illo vasa suffitus {8}dicebantur turibula; denominatio enim fit ab essentiali, quod est bonum; similiter ac denominatum est oleum unctionis ex oleo olivae, et non ex aromatibus ex quibus una parabatur, ex simili causa, nempe quia `oleum' significabat bonum, et `aromata' vera.(n) [3] `Tus purum' dicitur, quia `purum' significat defaecatum a falsis mali; et in lingua originali per vocem illam significatur purum interius; per aliam autem vocem purum exterius seu mundum; quod purum interius per illam vocem significetur, constat apud Esaiam, Lavate vos, puros reddite vos, removete malitiam operum vestrorum a coram oculis Meis, i 16:

apud Davidem, Frustra purum reddidi cor meum, et lavi in innocentia manus meas, Ps. lxxiii 13;

`purum reddere cor' est purificari interius, et `lavare in innocentia manus' est exterius: apud eundem, Per quid puram reddet puer viam suam? Custodiendo se juxta Verbum Tuum, Ps. cxix 9:

et apud (x)eundem, Purus sis in judicando tuo, [Ps.] li 6 [A.V. 4]. Quod per alteram vocem significetur purum exterius seu mundum videatur Lev. xi 32, xii 7, 8, xiii 6, 13, 17, 23, 28, 34, 37, 58, xiv (x)7-9, 20, 48, 53, xv 13, 28, (x)xvi 19, [30,] xxii 7; Jer. xiii 27; Ezech. xxiv 13, xxxix 12; et alibi. @1 i, de qua sequitur$ @2 et quicquid in intellectuale fit, ex veris fit$ @3 i per regenerationem a Domino$ @4 After 10,177.$ @5 seu$ @6 allegatis$ @7 i et$ @8 Before vasa$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church