Arcana Coelestia (Elliott) n. 1033

Previous Number Next Number See English 

1033. Dictum quod gentes quoque conscientia recti et boni secundum religiosum eorum donentur, quod ita se habet: conscientia in genere est vera, spuria, et falsa; conscientia vera est quae formatur a Domino ex veris fidei, qua cum donatus est homo, timet agere contra vera fidei quia sic contra conscientiam; hanc conscientiam nemo accipere potest qui non in veris fidei est, quare etiam non ita multi in orbe Christiano, quisque enim verum fidei statuit suum dogma; sed usque qui regenerantur, accipiunt conscientiam cum charitatem, nam fundamentale conscientiae est charitas. [2] Conscientia spuria est quae formatur apud gentes ex cultu eorum religioso in quem nati et educati sunt, contra quem agere iis est contra conscientiam; quorum conscientia cum fundata est in charitate, et misericordia, et in oboedientia, tunc tales sunt, ut veram conscientiam in altera vita recipere possint, quam etiam accipiunt; nihil enim prius et potius amant quam verum fidei. [3] Conscientia falsa est quae formatur non ab internis sed ab externis, hoc est, non a charitate, sed ab amore sui et mundi; sunt enim qui sibi videntur contra conscientiam agere cum contra proximum, et quoque tunc videntur sibi intrinsecus angi; sed est ex causa quia sic cogitatione percipiunt suam vitam, suum honorem, suam famam, suas opes, aut suum lucrum, periclitari, et sic ipsum se laedi; aliqui ex hereditario trahunt quandam talem mollitiem cordis, quidam sibi acquirunt, sed est conscientia falsa.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church