Arcana Coelestia (Elliott) n. 10334

Previous Number Next Number See English 

10334. `Et in sculptura ligni ad faciendum in omni opere': quod significet ad repraesentandum bonum quodcumque, constat ex significatione `sculpturae ligni' quod sit repraesentativum boni; quod `lignum' sit bonum, videatur n. 643, 2784, 2812, 3720, 8354, (x)9472; et ex significatione `omnis operis' quod sit quodcumque. Bonum quodcumque dicitur, quia bonorum sunt plura genera et (x)species; est bonum caeleste et bonum spirituale; est bonum interius et exterius, exterius est naturale et sensuale; est bonum innocentiae, bonum amoris, bonum fidei; {1}bonum erit in omni vero ut sit verum; et quoque bonum apud hominem formatur per vera, inde bonum variatur, et fit multiplex, ac {2}ita multiplex ut nullus angelus, nullus spiritus, (c)et nullus homo, sit in simili bono in quo alter; universum caelum in varietate quoad bonum consistit, per varietatem illam distinguitur unus ab altero, nam si idem bonum esset pluribus, nulla distinctio foret; sed varia illa bona ordinantur ita a Domino, ut simul unum bonum commune constituant; sciendum est quod Divinum Bonum sit unum, quia infinitum, n. 10,261, sed variatur apud angelos, spiritus, et homines, quoad quale et quantum ex receptione in veris, nam vera qualificant bonum, hoc est, dant bono suum quale, ac vera sunt multiplicia. @1 et in omni vero erit bonum$ @2 d ita i tum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church