Arcana Coelestia (Elliott) n. 10336

Previous Number Next Number See English 

10336. `Et in corde omnis sapientis corde dedi sapientiam': quod significet omnes qui volunt et faciunt bonum et verum propter bonum et verum, constat ex significatione `cordis' quod sit intimum hominis, quod vocatur ejus voluntas; et quia id est voluntatis hominis quod est ejus amoris, ideo per `cor' etiam significatur amor; quod `cor' sit amor, videatur n. 3635, 3883-3896, 9050, et quod sit voluntas, n. 2930, 3888, 7542, 8910, 9113, 9300, (x)9495; {1} ex significatione `sapientis corde' quod sit qui vult et amat bonum et verum propter bonum et verum, nam `sapientis' est et sapientia ex amore facere vere, n. 10,331; et `sapientis corde' ac sapientia cordis est ex amore facere bonum; et ex significatione `dare sapientiam in corde' quod sit ex Domino facere illa, ita ex bono amoris, nam bonum amoris est a Domino; illi enim omnes volunt et faciunt bonum et verum propter bonum et verum, quoniam bonum (c)et verum boni sunt Dominus apud illos; quae enim sunt ab Ipso, ita quae sunt Ipsius, sunt quoque Ipse; [2] inde est quod dicatur quod Dominus sit ipsum Bonum (c)et ipsum Verum; quod Dominus sit ipsum Bonum, constat a Domini verbis, Quid Me dicis Bonum? nemo est Bonus nisi unus, Deus, Matth. xix 16, 17; Luc. xviii 18, 19;

et ubi recensentur bona amoris et charitatis, Quantum fecistis uni ex his fratribus Meis minimis, Mihi fecistis, Matth. xxv (x)40;

quod `fratres' dicantur qui in bono, ita {2} bona, videatur n. 2360, 3803, 3815, 4121, 5409; ita `fratres Domini' qui in bono sunt ab Ipso, n. 4191, 5686, 5692, 6756; et quod Dominus sit ipsum Verum, Jesus dicit, Ego sum via, veritas, et vita, Joh. xiv 6:

et alibi, Quando venerit Spiritus veritatis, ducet vos in omnem veritatem; non loquetur a Semet, ex Meo accipiet et annuntiabit vobis, Joh. xvi 13-15;

[3] inde patet quid sit `dare sapientiam in corde'; simile etiam intelligitur per `legem scribere super cor' apud Jeremiam, Dabo legem Meam in medio eorum, et super cor eorum scribam (c)eam; neque docebunt amplius vir socium suum, aut vir fratrem suum, dicendo, Cognoscite Jehovam, omnes enim cognoscent Me, xxxi (x)33, 34;

`scribere legem super cor' est indere Divinum Verum voluntati, ita amori; quod cum fit, Divinum Verum non amplius ex memoria depromitur, sed ex ipso bono amoris percipitur; quapropter dicitur, Non docebunt amplius vir socium suum, aut vir fratrem suum, dicendo, Cognoscite Jehovam, omnes enim cognoscent Me; quod tales sint angeli caelestes, qui in intimo caelo, videatur in locis citatis n. 9277. [4] Quid sit velle et facere bonum et verum propter bonum et verum, quae significantur per `in corde omnis sapientis corde dare sapientiam,' paucis dicetur: omnes qui amant Dominum super omnia, et proximum sicut semet, illi faciunt bonum et verum propter bonum et verum, bonum enim et verum {3}sunt Ipse Dominus, ut supra dictum est, quapropter cum amant bonum et verum, hoc est, {4}cum volunt et faciunt illa ex amore, amant Dominum; etiam qui amant proximum sicut semet, etiam volunt et amant bonum et verum propter bonum et verum, quoniam proximus in universali sensu est bonum et verum; proximus enim est concivis, est societas, est patria, est Ecclesia, (c)et est regnum Domini; {5}et amare proximum est velle illis bene, seu velle illorum bonum, quapropter est eorum bonum quod amandum; et cum hoc amatur, amatur Dominus, quia ab Ipso est hoc bonum; inde patet quod amor erga proximum, qui vocatur charitas, in se [5] habeat amorem in Dominum; si non hic amor in illo sit, tunc amatur concivis, societas, patria, {6}Ecclesia, et regnum Domini, propter se, et {7}sic non amatur ex bono sed ex malo; nam quicquid est ab homine propter se ut finis, est ex malo; amare proximum propter se est propter lucrum et honorem ut fines; finis est qui determinat num ex bono sit vel ex malo, nam finis est amor, quod enim homo amat, hoc pro fine habet; finis etiam est voluntas, nam quod homo vult, hoc {8}amat; inde finis {9} propter quem, seu intentio, est ipse homo; nam talis est homo qualis ejus {9} voluntas, et qualis {9} ejus amor. @1 i et$ @2 i ipsa$ @3 est$ @4 qui$ @5 at$ @6 et Ecclesia propter se$ @7 tunc$ @8 d amat i pro fine habet$ @9 i est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church