Arcana Coelestia (Elliott) n. 10355

Previous Number Next Number See English 

10355. `Et tu loquere ad filios Israelis, dicendo': quod significet informationem eorum qui ab Ecclesia per Verbum, constat ex repraesentatione `Moschis' ad quem dicitur quod loqueretur ad filios Israelis, quod sit Verbum, de qua in locis citatis, n. 9372, ex significatione `loqui' et `dicere' quod sit instructio seu informatio, de qua in locis citatis n. (x)10,280, et ex repraesentatione `filiorum Israelis' quod sint Ecclesia, de qua in locis citatis n. 9340; inde patet quod per `tu loquere ad filios Israelis, dicendo' significetur informatio eorum qui ab Ecclesia per Verbum. [2] De informatione per Verbum hic aliquid dicetur: antiquissimis temporibus informabantur homines de rebus caelestibus seu de illis quae sunt vitae aeternae, per immediatum commercium cum angelis caeli, nam caelum tunc unum agebat cum homine Ecclesiae, influebat enim per internum hominem in externum eorum, inde {1}illis non solum illustratio et perceptio sed etiam loquela cum angelis; {2}hoc tempus vocabatur saeculum aureum, ex eo quod tunc essent in bono amoris in Dominum, aurum enim significat id bonum; describuntur etiam illa per paradisum in Verbo. Postea informatio de rebus caelestibus, {3}et de illis quae sunt vitae [3] aeternae, fiebat per {4} talia quae {5}vocantur correspondentiae et {6}repraesentationes, quarum scientiam traxerunt (c)ab antiquissimis, qui immediatum commercium habebant cum angelis caeli; in illas tunc influebat caelum apud illos, (c)ac illustrabat; correspondentiae enim et {7}repraesentationes sunt formae externae caelestium; et quantum tunc homines in bono amoris et charitatis erant, tantum illustrabantur; omnis enim influxus Divinus e caelo fit in bonum apud hominem, (c)et per bonum in vera; et quia homo Ecclesiae tunc in bono spirituali erat, quod bonum est in sua essentia verum, ideo tempora illa vocabantur {8}saeculum argenteum, nam `argentum' significat tale bonum. [4] Sed cum scientia correspondentiarum et repraesentationum versa est in magiam, periit illa Ecclesia, et successit tertia, in qua quidem omnis cultus fiebat paene per similia, sed usque ignorabatur quid significabant; haec Ecclesia instituta fuit apud gentem Israeliticam et Judaicam, {9}sed quia informatio de rebus caelestibus seu de illis quae sunt vitae {10}aeternae, apud illos non potuit fieri per influxum in interiora eorum, et sic per illustrationem, ideo angeli e caelo loquebantur {11}viva voce cum quibusdam eorum, (c)et instruebant {12} de externis, (c)ac parum de internis, quia interna non capere potuerunt; illi qui in bono naturali erant recipiebant illa sancte, inde tempora illa vocabantur aerea, `aes' enim significat tale bonum. [5] {13}Ast' cum nec bonum naturale apud hominem Ecclesiae residuum esset, venit Dominus in mundum ac {14}redegit omnia in caelis et in infernis in ordinem, ob finem ut homo {15}posset recipere influxum ab Ipso e caelo, ac illustrari, nec inferna possent inhibere, ac immittere caliginem; tunc incepit quarta Ecclesia, quae vocatur Christiana; in hac informatio de rebus caelestibus {16}seu de illis quae {17}sunt vita aeternae, unice fit per Verbum; per illud fit influxus et illustrati homini, nam Verbum conscriptum est (x) per meras correspondentias et per mera repraesentativa, quae {18}significant caelestia, in quae angeli caeli veniunt cum homo Ecclesiae legit Verbum; inde per Verbum fit conjunctio caeli cum Ecclesia, seu angelorum caeli cum hominibus Ecclesiae, sed cum illis solum ibi qui in bono amoris et charitatis sunt; verum quia homo hujus Ecclesiae etiam exstinxit hoc bonum, ideo nec informari potest per aliquem influxum et per illustrationem inde, solum de aliquibus veris, quae tamen cum bono non cohaerent; inde haec tempora sunt quae vocantur ferrea, `ferrum' enim {19}est verum in ultimo ordinis; sed cum verum tale est, tunc est quale describitur apud Danielem, Quod vidisti ferrum mixtum cum argilla luti, commiscebunt se per semen hominis, sed non cohaerebunt unum cum altero, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla, ii 43. [6] Ex his constare potest quomodo revelationes {20} successerunt ab antiquissimis aevis ad hodiernum, et quod hodie detur revelatio solum per Verbum, sed genuina revelatio apud illos qui in amore veri sunt propter verum, et non apud illos qui in amore veri sunt propter honores et lucra ut fines; nam si credere velitis, est Dominus ipsum (x)Verbum, quoniam Verbum est Divinum Verum {21}, et Divinum Verum est Dominus in caelo, quia a Domino; quapropter qui amant Divinum Verum propter Divinum Verum, amant Dominum, et apud illos qui amant Dominum, influit caelum ac illustrat, at illi qui amant {22}Divinum Verum propter honores et lucra ut fines, avertunt se a Domino ad semet et ad mundum, quare apud illos non dari potest influxus et illustratio; hi quoque {23}quia in sensu litterae {24} tenent animum fixum in se, et in sua fama et gloria, {25} applicant illum sensum ad talia quae amoribus suis favent. @1 non solum illis$ @2 haec tempora vocabantur$ @3 seu$ @4 i influxum in$ @5 vocabantur$ @6 repraesentativa, quorum$ @7 repraesentativa$ @8 saecula argentea$ @9 et$ @10 internae$ @11 cum illis viva voce$ @12 i illos$ @13 Sed$ @14 disposuit$ @15 possit IT$ @16 et$ @17 After aeternae$ @18 intus in se continent$ @19 significat$ @20 i e coelo$ @21 i in hoc Tellure$ @22 d Divinum i Verbum$ @23 cum$ @24 i Verbi$ @25 i inde$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church