Arcana Coelestia (Elliott) n. 1040

Previous Number Next Number See English 

1040. 'Et inter omnem animam vivam quae vobiscum': quod significet omnia quae apud hominem regenerata sunt, constat ex significatione 'animae vivae,' de qua supra ad vers. 10. 'Anima' enim in Verbo significat, ut dictum, omnem vitam, tam hominis internam quam externam, etiam animalium ex eo quod significent illa quae in homine; sed proprie 'anima viva' est quod vitam accipit a Domino, hoc est, quod regeneratum est, quia hoc solum vivit; et quia 'anima' significat vitam tam internam quam externam apud hominem, 'anima viva' significat in uno complexu omnia quae apud hominem regenerata sunt: apud hominem sunt voluntaria et sunt intellectualia, inter se distinctissima, omnia et singula quae inde, apud hominem vivum, 'viva' sunt: ita enim se res habet, qualis est homo talia sunt omnia et singula apud eum; ipsa vita communis est in singulis, nam a singulis, ut a suis particularibus, est commune, aliter nusquam aliquod commune existit, nam commune dicitur quia a particularibus existit; [2] quare qualis est hominis vita in communi, talis est ejus vita in singularibus, immo in singularissimis ejus conatus et intentionis seu voluntatis, et in singularissimis ejus cogitationis, sic ut non dari queat minimum ideae in quo non similis vita est; ut qui fastuosus est, in ejus singulis conaminibus voluntatis, et in ejus singulis ideis cogitationis, est fastuosum; qui avarus est, est avarum similiter; qui odio habet proximum, similiter; sicut qui stupidus, in singulis ejus voluntatis et in singulis ejus cogitationis, est stupidum; et qui insanus, est insanum; quia talis est homo, ideo in altera vita ex solum unica idea cogitationis ejus noscitur qualis est; [3] cum homo regeneratus est, tunc omnia et singula apud hominem regenerata sunt; hoc est, vitam habent, et quidem tantum vitae quantum separari potuit ejus proprium voluntarium, quod spurcum et mortuum est, a novo voluntario et intellectuali quod accepit a Domino; quare hic quia de regenerato agitur, 'anima viva' significat omnia quae apud hominem regenerata sunt; quae in communi sunt ejus intellectualia et voluntaria, tam interiora quam exteriora, quae supra vers. 10 expressa sunt per 'avem, et bestiam, et per feram terrae,' nam dicitur 'erigo foedus Meum cum omni anima viva, ad avem, ad bestiam, et ad feram terrae.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church