Arcana Coelestia (Elliott) n. 10437

Previous Number Next Number See English 

10437. `Quare dicent Aegyptii, dicendo': quod significet illos qui in meris externis sunt inde illis qui elevantur in interna, (n) constat ex repraesentatione `Aegyptiorum' quod sint qui in meris externis sunt, et ex significatione `dicere, dicendo' quod sit de illis qui elevantur in interna, nam de his in nunc sequentibus in sensu interno agitur; quod per `Aegyptios' {1}repraesententur illi qui in meris externis (x)sunt, {2}est quia Aegyptii antiquis temporibus inter illos fuerunt apud quos etiam Ecclesia repraesentativa fuit; haec enim Ecclesia per {3}plures regiones Asiae extensa fuit, et eo tempore erant Aegyptii prae reliquis in scientia correspondentiarum et repraesentationum, quae illius Ecclesiae, sciverunt enim interna quae externa repraesentabant et inde significabant; sed temporis tractu similiter cum illis factum est, prout cum aliis apud quos Ecclesia, quod ab internis hominibus fiant externi, et tandem ut non curent interna, ponendo omnem cultum in externis; [3] cum ita quoque factum est cum Aegyptiis, tunc scientia correspondentiarum et {4}repraesentationum, in qua prae reliquis in Asia fuerunt, versa fuit in magiam, quod fit cum interna cultus, quae sunt amoris et fidei, obliterantur, permanente usque cultu externo repraesentativo, {5}simul cum cognitione interiorum quae repraesentantur; quia tales facti sunt Aegyptii, ideo per illos in Verbo significatur scientia talium et quoque externum seu naturale, et quia hoc absque interno est vel magicum vel (x)idololatricum, {6}quod utrumque est infernale, ideo per `Aegyptum' etiam significatur {7}infernum; inde patet unde est quod per `quare dicent Aegyptii' significentur qui in meris externis sunt; [3] quod in Aegypto etiam Ecclesia repraesentativa fuerit, videatur n. 7097, 7296, 9391, quod {8}`Aegyptus' sit scientia talium in utroque sensu, n. 1164, 1165, 1186, 1462, 2588, 4749, 4964, 4966, 5700, 5702, 6004, 6015, 6125, 6651, (x)6673, 6679, 6683, 6750, 7926, quod `Aegyptus' sit naturale seu externum, n. 4967, 5079, 5080, 5095, (x)5160, 5276, 5278, (x)5280, 5288, 5301, 5799, 6004, 6015, 6147, 6252, 7353, 7355, 7648, et quod `Aegyptus' sit infernum, n. 7039, 7097, (x)7107, 7110, 7126, 7142, 7220, 7228, 7240, 7278, 7307, 7317, 8049, 8132, 8135, 8138, 8146, 8148, 8866, 9197. @1 significentur$ @2 Aegyptii enim$ @3 multum$ @4 repraesentativorum$ @5 et$ @6 per illos$ @7 infernale$ @8 i inde$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church