Arcana Coelestia (Elliott) n. 1044

Previous Number Next Number See English 

1044. 'Et erit in signum foederis inter Me et inter terram quod significet indicium praesentiae Domini in charitate, et quo 'terra' hic sit proprium hominis, constat ab illis quae prius dicta sunt et quod 'terra' significet proprium hominis, constat ex sensu interno ipsaque serie rerum; prius enim dictum 'hoc signum foederis inter Me et inter vos, et inter omnem animam vivam, quae vobiscum quibus significatum quicquid regeneratum est; hic autem aliter, 'erit in signum foederis inter Me et inter terram,' inde, ut et ex repetitione 'signi foederis,' patet quod hic significetur aliud, et quidem quod 'terra' id quod non regeneratum est et quod non regenerari potest, [2] quod est proprium voluntarium hominis. Homo enim regeneratus quoad partem intellectualem est Domini, sed quoad partem voluntariam suam est sui, quae binae partes in homine spirituali sunt oppositae; sed pars voluntaria hominis tametsi opposita est, usque tamen non potest non adesse; omne enim obscurum in parte ejus intellectuali, seu omnis densitas ejus nubis, est inde, continue inde influit, et quantum influit tantum densatur nubes in parte intellectuali, at quantam removetur tantum attenuatur nubes; inde est quod per 'terram' hic significetur proprium hominis; quod per terram significetur corporeum hominis praeter multa alia, prius ostensum est: [3] se habet hoc sicut bini qui prius amicitiae foedere conjuncti sunt, ut fuit voluntas et intellectus apud hominem Antiquissimae Ecclesiae; cum amicitia rupta, et inimicitia orta, ut factum cum homo corrupit prorsus voluntarium suum, cum iterum foedus initur, tunc sistitur pars inimica coram sicut cum ea foedus, sed non est foedus cura ea quia prorsus opposita et contraria, sed cum illo quod inde influit, ut dictum, hoc est, cum proprio intellectuali; signum seu indicium foederis hoc est, ut quantum praesentiae Domini in proprio intellectuali tantum removebitur proprium voluntarium; se habent haec prorsus sicut caelum et infernum; hominis regenerati pars intellectualis, ex charitate in qua Dominus est praesens, est caelum, ejus pars voluntaria est infernum; quantum Dominus est praesens in caelo, tantum removetur infernum; ex se enim homo est in inferno, ex Domino est in caelo, et continue homo elevatur ab inferno in caelum, et quantum elevatur tantum removetur ejus infernum: signum ergo seu indicium quod Dominus sit praesens, est quod voluntarium hominis removeatur, quod ut removeri possit, fit per tentationes, et per plura alia media regenerationis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church