1048. 'Et videtur arcus in nube': quod significet quando usque homo talis est ut regenerari queat, constat a significatione 'arcus in nube' qui est signum seu indicium regenerationis, ut prius est dictum; cum arcu in nube ita porro se habet: homo seu anima post mortem corporis, qualis est, ilico noscitur a 'Domino ab aeterno, et qualis futura in aeternum; ab angelis percipitur ilico ad primum adventum qualis est; est sphaera quaedam quae quasi exhalat ab indole ejus seu a singulis quae apud eum, quae sphaera, quod mirabile, talis est ut inde percipiatur qua fide sit, qua charitate; haec sphaera est quae cum Domino ita beneplacet, fit visualis per arcum; de qua sphaera, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus: inde constare potest quid significatur hic per 'arcum cum videtur in nube,' quod nempe cum homo talis est ut regenerari queat.