Arcana Coelestia (Elliott) n. 10545

Previous Number Next Number See English 

10545. `Et Moscheh accepit tentorium': quod significet sanctum cultus, Ecclesiae, et Verbi, constat ex significatione `tentorii' quod in supremo sensu sit Dominus, et quoque caelum et Ecclesia, (c)et in sensu respectivo omne sanctum caeli et Ecclesiae, inde quoque sanctum cultus et sanctum Verbi, nam haec sunt Ecclesiae, et sunt Domini, quia ab Ipso. Quod `tentorium' illa significet, est quia antiquissimi in tentoriis habitabant, et quoque in illis sanctum suum cultum habebant; apud antiquissimos fuit Ecclesia caelestis, quae sanctissima omnium Ecclesiarum sequentium fuit, Dominum enim adorabant, Ipse fuit illis Jehovah; et quia Ipse illos ducebat, commercium habebant cum angelis caeli; et inde a Domino in sapientia caelesti erant; instauratio illius Ecclesiae est quae describitur per creationem caeli et terrae in primo capite Geneseos, (c)et (c)eorum sapientia per paradisum, nam per caelum et terram in Verbo significatur Ecclesia, per `paradisum' intelligentia et sapientia, et per `hominem' ipsa Ecclesia, pariter per `humum,' ex qua nominatus est Adam; quod `caelum et terra' in Verbo sit Ecclesia, `caelum' Ecclesia interna, et `terra' Ecclesia externa, videatur n. 1733, 1850, 2117, 2118, 3355 fin., 4535, 10373, quod intelligentia et sapientia describatur per `paradisos' et hortos, n. 100, 108, 2702, 3220, quod `homo' sit Ecclesia, n. 478, 768, 4287, (x)9276, et quoque `humus,' n. 566, 1068, et quod `creare hominem' sit instaurare Ecclesiam, n. 16, 88, 10373; {1}videantur praeterea n. 8891 9942. [2] Ex eo quod Ecclesia illa prae ceteris amata fuerit {2}, et Dominus apud illos in tentoriis habitaverit, Dominus enim dicitur habitare apud hominem qui in amore in Ipsum est, Joh. xiv (x)23; ideo in memoriam illorum tabernaculum seu tentorium conventus exstructum fuit apud gentem Israeliticam, in quo sanctum cultus habebatur; ac ideo festum {3}tabernaculorum seu tentoriorum institutum est. [3] Quod per `tentorium' significentur sancta illa, ac in specie sanctum cultus, constat ex sequentibus his locis: apud Esaiam, Canta, sterilis, non pepererat; amplifica locum tentorii tui, cortinas habitaculorum tuorum expandant, liv 1, 2;

`amplificare locum tentorii' est illa quae sunt Ecclesiae, et inde quae sunt cultus, `expandere cortinas habitaculorum' est multiplicare vera; quod `cortinae' sint vera Ecclesiae, videatur n. 9595, 9596, 9606, 9756, `sterilis' est qui non prius in {4}veris et bonis Ecclesiae fuit, n. 3908, 9325: apud Jeremiam, Devastata est tota terra, subito devastata sunt tentoria mea, (x)momento cortinae meae, iv 20;

[4] quod `terra' sit Ecclesia, videatur in locis citatis n. 9325; et quia Ecclesia est Ecclesia ex bonis amoris et {5} veris fidei, ideo dicitur `devastata sunt tentoria, (c)et cortinae'; `tentoria' sunt bona Ecclesiae, ac `cortinae' sunt vera ejus: apud eundem, Tentorium meum devastatum est, et omnes funes mei evulsi; filii mei exiverunt a me, et non illi, non tendens amplius tentorium meum, aut erigens cortinas meas, quia stulti facti sunt pastores, x 20, 21;

similia hic per `tentorium' et per `cortinas' significantur; `funes evulsi' sunt quod non amplius conjunctio boni et veri, ac verorum inter se; ideo quoque dicitur `filii mei exiverunt' quia per `filios' significantur vera; quod `funes' sint conjunctio, videatur n. 9777, (x)9854, 9880, et quod `filii' sint vera, n. 489, 491, 533, 2623, 2803, 2813, 3373, 3704, 4257, 9807; [6] apud Davidem, Jehovah, quis commorabitur in tentorio Tuo? quis habitabit in monte sanctitatis Tuae? qui ambulat integer, et qui facit justitiam, et loquitur veritatem in corde suo, Ps. xv 1, 2;

`commorari in tentorio Jehovae' est in caelo, (c)et ibi in bono amoris: apud eundem, Manebo in tentorio Tuo in aeternitates, Ps. lxi 5 [A.V. 4];

[7] similiter: apud Amos, In die illo erigam tentorium Davidis collapsum, et obsaepiam rupturas et destructa ejus restituam, ix 11;

tentorium Davidis' est Ecclesia Domini, et sanctum cultus Ipsius, `obsaepire rupturas et destructa restituere' est restaurare {6}illa amovendo falsa; quod `David' in Verbo sit Dominus, videatur n. 1888, 9954; inde est quod `tentorium Davidis' sit Ecclesia Domini et sanctum cultus {7}: apud Jeremiam, Ecce Ego reducens captivitatem tentoriorum Jacobi, et habitaculorum ejus (x)miserebor, xxx 18;

`tentoria Jacobi et habitacula ejus' pro Ecclesiae bonis et veris. [8] Quoniam per `tentoria' significantur bona Ecclesiae et cultus, ideo per `tentoria' in opposito sensu significantur mala cultus et Ecclesiae, ut constare potest ex his locis: apud Jeremiam, Formosae assimilabo filiam Zionis, ad eam venient pastores et greges eorum, et figent contra eam tentoria circumcirca, vi 2, 3:

apud eundem, Ascendite contra Arabiam, et devastate filios orientis, tentoria eorum, et greges eorum sument, cortinas eorum, et omnia vasa eorum, xlix 28, 29:

apud Hoscheam, Quid facietis die sollemnitatis, et die festi Jehovae? quia ecce abiverunt prae devastatione, desiderabilia argenti eorum, carduus possidebit ea, spina in tentoriis eorum, ix 5, 6:

apud Davidem, Percussit omnem primogenitum Aegypti, principium roborum in tentoriis Chami, Ps. lxxviii 51. @1 et$ @2 i a Domino$ @3 tentoriorum seu tabernaculorum$ @4 bonis et veris$ @5 i ex$ @6 illam$ @7 i Ipsius$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church