Arcana Coelestia (Elliott) n. 10547

Previous Number Next Number See English 

10547. `Et vocavit illud tentorium conventus': quod significet externum cultus, Ecclesiae, et Verbi, in quo interna, constat ex significatione `tentorii conventus' quod sit externum cultus, Ecclesiae, et Verbi, in quo interna, per `tentorium' enim significatur sanctum cultus, Ecclesiae, et Verbi, n. 10545, et per `conventum' significatur ubi interna {1}, nam omnia interna simul in externis sunt, videatur n. 6451, 9216, 9828, 9836. Per `conventum' in sensu litterae intelligitur conventus filiorum Israelis, at in sensu interno significatur conventus verorum et bonorum Ecclesiae, quoniam per `filios Israelis' in bono sensu significantur vera et bona Ecclesiae in complexu, videatur n. 5414, 5879, 5951, (x)7957, similiter per `congregationem et coetum' {2}filiorum Israelis, n. 7830, 7843; ac vera et bona Verbi, Ecclesiae, et cultus in interno (d)eorum sunt, nam in interno {2}Verbi, Ecclesiae, et cultus sunt caelestia et spiritualia, in externo autem naturalia et mundana, ac omnia caelestia et spiritualia influunt in naturalia et mundana, et desinunt in `{3}illa, (c)ac formant (c)et constituunt illa; inde est quod externum (x)significetur per `conventum'; ita se habet cum sensu externo Verbi, qui vocatur sensus litterae ejus; ita quoque cum externis Ecclesiae et cultus, nam {4}ea sunt e Verbo. @1 i conveniunt seu simul sunt$ @2 eorum$ @3 illis$ @4 haec$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church