Arcana Coelestia (Elliott) n. 10574

Previous Number Next Number See English 

10574. `Et dixit, Fac videre mihi quaeso gloriam Tuam': quod significet apperceptionem Divini Veri interni in externo, constat ex repraesentatione `Moschis' hic, quod sit externum Ecclesiae, cultus, et Verbi non ira separatum ab interno {1} sicut apud ipsam gentem, de qua n. 10,563, 10,571, ex significatione `facere videre' quod sit appercipere, de qua n. 215O, 3764, 4567, 4723, 5400, et ex significatione `gloriae Jehovae' quod sit internum Verbi, de qua in Praefatione ad Gen. xviii, et n. 5922, 9429; inde patet quod per `dixit Moscheh, Fac videre mihi quaeso gloriam Tuam' significetur apperceptio interni in externo Verbi, Ecclesiae, et cultus. [2] Quod haec significentur per illa verba, etiam constare potest ex praecedentibus hujus capitis, ibi enim in sensu interno agitur {2}de gente Israelitica, et quod Ecclesia apud illam non institui posset, ex causa quia non recipere potuerunt aliquid internum; recipere internum Ecclesiae est recipere Divinum Verum e caelo, et per id caelestem amorem; quoniam de {3}hoc agitur in sensu interno, et usque Moscheh institit ut Jehovah introduceret illos in terram Canaanem, per quod significatur instauratio Ecclesiae, ideo nunc dicit Moscheh, `Fac videre mihi gloriam Tuam,' per quod ideo significatur apperceptio Divini Veri interni in externo; quod per `gloriam Jehovae' intelligatur tale Divinum quod non [3] appercipi {4}potuit a Mosche, constat manifeste ex sequentibus hujus capitis, ubi dicitur quod non videre posset facies Jehovae, {5}ita ibi vocatur gloria, sed postquam pertransiverat, videret posteriora, et hoc ex fissura petrae, per quae significatur quod modo externa Ecclesiae, cultus, et Verbi apperciperet, sed non interna; quod tale per `gloriam Jehovae' significetur, patet ex eo quod aliquoties dicatur quod viderint gloriam Jehovae, {6}sed fuit nubes quae ita vocata est, ut super monte Sinai, et super tentorio, inque illo, {7}videatur Exod. xvi 10, xxiv 16, 17, Exod. xl 34, 35; Num. xvii 7 [A.V. xvi 42]; et alibi; per `nubem' {8}ibi, quae gloria Jehovae dicta est, significatur externum Ecclesiae, cultus, et Verbi, {9}seu sensus litterae Verbi, videatur in Praefatione ad Gen. xviii, et n. 4060, 4061, 5922, 6343 fin., 6752, 8106, 8781, 9430, 10,551. [4] Quod `gloria Jehovae' significet internum {10}Verbi, Ecclesiae, et cultus, est quia Divinum Verum procedens a Domino, quale est in caelo, est gloria Jehovae, Divinum enim Verum procedens a Domino {11} apparet ibi ut lux; {12} apparentia Domini in illa luce est quae in genuino sensu intelligitur per `gloriam Jehovae'; per apparentiam Domini intelliguntur omnia ibi quae a Domino sunt, quae sunt innumerabilia, et communi voce vocantur caelestia et spiritualia. Quod internum Verbi, Ecclesiae, et cultus significetur per `gloriam Jehovae,' est quia illud in (c)ea luce est, externum autem in luce mundi, quapropter hoc in Verbo per `nubem' significatur; inde patet quod {13} sensus internus Verbi sit `gloria.' [5] Ex his nunc constare potest quid per `gloriam Jehovae' et per `lucem' Ipsius in sequentibus his locis significatur, ut apud Esaiam, Surge, illuminare, quia venit lux Tua, et gloria Jehovae super Te exorta est; ecce tenebrae obtegunt terram, et caligo populos, sed super Te exorietur Jehovah, et gloria Ipsius super Te videbitur ambulabunt gentes ad lucem Tuum, et reges ad splendorem ortus Tui: non occidet amplius sol Tuus, et luna Tua non colligetur, quia Jehovah erit Tibi in lucem aeternitatis, lx 1-3, 20;

agitur ibi de Adventu Domini; {14}'lux' ibi est Divinum Verum procedens a Domino, et `gloria Ipsius' ac `splendor ortus Ipsius' sunt omne id quod de Domino, deque fide et amore in Ipsum in luce illa apparet `tenebrae et caligo quae obtegunt terram et populos' sunt obscura fide et amoris, dicitur enim de instauranda Ecclesia apud gentes; inde sequitur quod per lucem et gloriam, quae exoriturae, et quae videbuntur et ad quas ambulabunt {15}, sint Divina Vera {16} de Domino, {17}deque fide et 6 {18} amore in ipsum ab Ipso: apud eundem, Jehovah vocavi Te in justitia, et dedi Te in foedus populo, in lucem gentium: Ego Jehovah, hoc nomen Meum, gloriam Meam alteri non dabo, xlii 6, 8;

agitur (t)etiam ibi de Domino, Qui `lux gentium' vocatur quia ab Ipso omne Divinum Verum, et Qui gloria Jehovae, quia in Ipsum omne fidei et amoris: apud eundem, Erumpet sicut aurora lux tua, ambulabit ante te justitia tua gloria Jehovae colliget te, lviii 8;

[7] similiter: apud eundem, Gaudete cum Hierosolyma, deliciemini ex splendore gloria {19}Ipsius, lxvi [10,] 11;

`Hierosolyma' ibi {20}ut alibi est Ecclesia, et `splendor gloriae' est amor veri a Domino: apud Sachariam, Ego ero (x)illi murus ignis circumcirca, et in gloriam ero in medio ejus, ii (x)9 [A.V.5];

etiam ibi de Hierosolyma, quae est Ecclesia; `gloria in medio ejus' est Ipse Dominus quoad omnia veri et boni quae fidei et amoris; quod per `gloriam' ibi intelligantur illa quae lucis Divinae sunt, patet: similiter [8] ut apud Johannem, Sancta Hierosolyma habens gloriam Dei, et luminare illius simile lapidi pretiosissimo; gloria Dei illustrabit illam, et lucerna ejus Agnus; gentes quae salvantur in luce {21}Illius ambulabunt, et reges terrae afferent gloriam et honorem suum in eam. Portae ejus non claudentur interdiu; nox enim non erit ibi, afferent gloriam et honorem gentium in eam, Apoc. xxi 11, 23-25 [,26];

`Sancta Hierosolyma' ibi est Ecclesia, quae successura hodiernae; illa quae Ecclesiae sunt, quae sunt fidei et amoris in Dominum a Domino, describuntur {22}per `luminare,' per `lucem,' et per `gloriam'; quia per gloriam intelliguntur illa quae lucis sunt, ideo dicitur gloria Dei illustrabit eam; quisque qui expendit, et ipsas res intuetur, et non haeret in [9] solis verbis, videre potest quod per omnia illa significentur talia quae Ecclesiae sunt, at quid per singula significatur docet sensus internus, nam in Verbo {23} nihil inaniter dicitur, ne quidem vocula: apud Lucam, Viderunt oculi mei salutare Tuum quod praeparasti ante faciem omnium populorum, lucem in revelationem gentium, et gloriam populi Tui Israelis, ii 30-32;

haec in prophetico Simeonis de Domino nato; `lux in revelationem gentium' est Divinum Verum procedens a Domino, et `gloria populi Israelis' est omne id quod a Domino revelatum est de Se Ipso, deque fide et amore in Ipsum apud illos qui recipiunt; omne hoc vocatur gloria, quia apparet in caelo et in luce ibi, lux ibi est Divinum Verum; {24}per `filios Israelis' intelliguntur qui in fide et amore in Dominum. [10] Quod lux sit Dominus quoad Divinum Verum, et quoque gloria quae lucis, patet ex Ipsius Domini verbis, apud Johannem, Diligebant gloriam hominum magis quam gloriam Dei; Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in Me, in tenebris non maneat, xii 43, 46:

et apud eundem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, Deus erat Verbum: erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in mundum: et Verbum caro factum est, et habitavit in nos, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam sicut Unigeniti a Patre, i 1, 9, 14;

`Verbum' est Divinum Verum, et quoque `lux'; et gloria est omne quod apparet de Domino in luce illa. [11] Haec loca e Verbo allata sunt quia in illis `gloria' et simul `lux' nominantur, et allata sunt ob finem ut sciatur quod `lux' sit Divinum Verum a Domino, ita Ipse Dominus quoad Divinum Verum, et quod `gloria' sit omne quod lucis, proinde omne quod ex Divino Vero quod facit intelligentiam et sapientiam apud angelos, et apud homines qui Dominum fide et amore recipiunt. Simile per `gloriam' significatur alibi, ut apud Johannem, Volo ut ubi Ego sum, etiam illi sint Mecum, ut videant gloriam Meam, xvii (x)24:

apud Lucam, Nonne hoc oportebat pati Christum et ingredi in gloriam Suam? xxiv 26:

apud Matthaeum, Tunc apparebit signum Filii hominis, et tunc plangent omnes tribus terrae, et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria, xxiv 30;

[12] per `nubes' ibi intelligitur Divinum Verum quale est in luce mundi, ita quale apud homines, et per `gloriam' intelligitur Divinum Verum quale est in luce caeli, ita `quale' apud angelos; et quia Divinum Verum per `nubem' et per `gloriam' intelligitur, ideo est Verbum quoad sensum externum et quoad sensum internum quod intelligitur, quoad sensum externum per `nubem' et quoad sensum internum per `gloriam'; etiam quod apparet in luce mundi est nubes respective ad id quod apparet luce caeli; quod `nubes' id sit, videatur {25} Praefatio ad Gen. xviii, et n.4060, 4391, 5922, 6343 fin., 6752, 8106, 8443, 8781, 9430, 10,551. [13] Inde est quod nubes etiam in Verbo dicatur `gloria,' ut in Exodo, Gloria Jehovae apparuit in nube, xvi 10:

alibi, Habitavit gloria Jehovah super monte Sinai; et obtexit eum nubes sex dies, sed species gloriae Jehovae erat sicut ignis comedens in capite montis ante oculos filiorum Israelis, xxiv 16, 17:

et alibi in Exodo, Obtexit nubes tentorium conventus, et gloria Jehovae implevit habitaculum; nec potuit Moscheh intrare, eo quod habitaret super eo nubes, et gloria Jehovae impleret habitaculum, xl 34, 35:

in Numeris, Cum congregaretur contio contra Moschen et contra Aharonem, et respiceret ad tentorium conventus, ecce obtexit illud nubes, et apparuit gloria Jehovae, xvii 7 [A. V. xvi 42]:

in Libro 1 Regum, Nubes implevit domum Jehovae, ita ut non potuerint sacerdotes stare ad ministrandum Propter nubem, quoniam implevit gloria Jehovae domum Jehovae, viii [10,] 11:

et in Apocalypsi, Impletum est templum fumo et gloria Dei, {26} xv 8;

quoniam Divinum apparuit sicut nubes, ideo per `nubem' significatur [14] Praesentia Divina, et ubi Praesentia Divina ibi Divinum Verum, nam Divinum absque illo non apparet, quoniam est in illo et est illud; inde est quod nubes (t)ibi dicatur gloria; nec aliter potuit apparere genti Israeliticae, quoniam in externis absque interno erant, videatur n. 6832, 8814, 8819, 10,551; sed usque nubes et gloria distinguuntur sicut lux mundi et lux caeli, seu sicut sensus litterae Verbi et sensus (t)internus ejus, et sicut sapientia humana et sapientia angelica. Ex his nunc constare potest quod per `dixit Moscheh, Fac videre mihi quaeso gloriam Tuam' significetur ut ostendatur ipsi Divinum internum; et quia Moscheh repraesentabat externum Ecclesiae, cultus, et Verbi, significatur apperceptio Divini Veri interni in externo. @1 i eorum$ @2 de Ecclesia instituenda apud gentem Israeliticam, et quod Ecclesia non apud illam institui possit, ex causa quia non recipere possent aliquid internum$ @3 his$ @4 posset$ @5 cum pertransiret$ @6 quae$ @7 ut$ @8 , quae ibi $ @9 quod nubes sit externum eorum$ @10 Ecclesia$ @11 i in coelo$ @12 i inde est$ @13 i etiam$ @14 quod lux ibi sit Divinum Verum a Domino, et gloria sit omne id quod de Domino et de amore ac fide in Ipsum in luce illa, constare potest, nam agitur de Ecclesia apud gentes; et notum est quod tenebrae et caligo qui obtegunt terram et populos, sint obscura fidei et falsa quae apud illos$ @15 i gentes et reges$ @16 i quae Ecclesiae, ita quae$ @17 de$ @18 i de$ @19 ejus$ @20 et alibi significat Ecclesiam$ @21 Ipsius$ @22 per luminare, gloriam regum et gentium$ @23 i prorsus$ @24 quod filii Israelis sint qui in fide et in amore in Dominum et non Judaei, patet, hi enim non receperunt Ipsum; quod Dominus et Divinum Verum ab Ipso sit lux$ @25 i etiam$ @26 i et virtute ejus,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church