Arcana Coelestia (Elliott) n. 10655

Previous Number Next Number See English 

10655. `Festum azymorum custodies': quod significet cultum Domini et gratiarum actionem ob liberationem a malo et a falsis mali, constat ex significatione `festi' quod sit cultus et gratiarum actio, de qua n. 7093, 9286, 9287, et ex significatione `azymorum' quod sint quae purificata a malo et a falsis mali, de qua n. 9992; inde per `festum azymorum' {1} significatur cultus et gratiarum actio ob liberationem a malo et a falsis mali; quod id per hoc festum significatum fuerit, videatur n. 9286-9292. [2] Quod hoc festum attinet, sciendum est quod {2} proprie significet glorificationem Humani Domini, ita recordationem ejus, et {3}gratiarum actionem propter id, nam per illam et per subjugationem infernorum a Domino liberatio a malis et salvatio homini; Dominus enim Humanum Suum glorificavit per pugnas contra inferna, et tunc per continuas victorias super illa; ultima pugna et victoria fuit in cruce; quare tunc plene glorificavit Se, quod etiam Ipse {4}docet apud Johannem, Postquam Judas exivit, dixit (d)Jesus, Nunc glorificatus est Filius hominis, et Deus glorificatus est in Ipso; si Deus glorificatus est in Ipso, etiam Deus glorificabit Ipsum in Se Ipso, et statim glorificabit Ipsum, xiii 31, 32:

apud eundem, Jesus sustulit oculos Suos in caelum, (c)et dixit, Pater, venit hora; glorifica Filium Tuum, ut etiam Filius Tuus glorificet Te: nunc glorifica Me Tu, Pater, apud Te Ipsum gloria quam habui antequam mundus erat, apud Te, xvii 1, 5:

et apud Lucam, Nonne haec oportebat pati Christum et ingredi in gloriam Suam? xxiv 26;

`glorificare Filium hominis' est Divinum facere Humanum; quod illa de passione crucis Ipsius dicta sint, patet. [3] Quod per ultimam illam pugnam, quae fuit passio crucis, {5}plene subjugaverit inferna, etiam docet Dominus apud Johannem, Jesus dixit, Venit hora ut glorificetur Filius hominis: nunc anima Mea turbata est; et dixit, Pater, glorifica Tuum nomen; et exiit vox e caelo, Et glorificavi et rursus glorificabo. Et dixit Jesus, Nunc judicium est mundi hujus, nunc princeps mundi hujus ejicietur foras. Ego si exaltatus fuero e terra, omnes traham ad Me Ipsum; hoc dixit significans quali morte moriturus esset, xii 23, 27, 28, 31-33;

infernum in omni complexu est quod vocatur `princeps mundi' et diabolus; ex quibus patet quod Dominus per passionem crucis non modo {6}vicerit et subjugaverit inferna sed etiam plenarie glorificaverit Humanum Suum; inde salus humano generi; propter hoc etiam Dominus in mundum venit, ut etiam docet apud Johannem xii 27; {7}propter recordationem hujus rei festum azymorum seu Paschatis primario institutum est, quapropter in hoc festo resurrexit; [4] quod etiam propter liberationem a malo et a falsis mali, est quia per subjugationem infernorum a Domino et per glorificationem Humani Ipsius, omnis liberatio a malo est, et absque illis nulla; regitur enim homo per spiritus ab inferno, et per angelos e caelo a Domino, quare nisi inferna prorsus subjugata fuissent et nisi Humanum Domini prorsus unitum fuisset ipsi Divino, et sic quoque Divinum factum, nusquam aliquis homo potuisset ab inferno liberari {8}et salvari, praevaluissent enim semper inferna; quoniam homo talis factus est ut {9}ex se non aliud {10}cogitet quam quod inferni est. Inde patet unde est quod per idem festum significetur cultus et gratiarum actio propter liberationem a malo et a falsis mali. @1 i seu paschatis$ @2 i id$ @3 gaudium$ @4 dicit$ @5 etiam$ @6 i plenarie$ @7 et recordatio hujus rei primario significatur per festum paschatis, quare etiam in festo illo resurrexit, quod etiam cultus et gratiarum actio$ @8 seu$ @9 nihil$ @10 cupiat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church