Arcana Coelestia (Elliott) n. 1071

Previous Number Next Number See English 

1071. Quod 'bibit vinum' significet quod illa quae sunt fidei vellet investigare, constat ex significatione 'vini'; 'vinea aut vitis,' ut ostensum, est Ecclesia spiritualis, seu homo Ecclesiae spiritualis; 'uva, racemi, botri' sunt fructus ejus, et significant charitatem et quae sunt charitatis; vinum autem significat fidem inde, et omnia quae sunt fidei; ita 'uva' est Ecclesiae istius caeleste, 'vinum' est Ecclesiae istius spirituale; illud seu caeleste, ut saepe prius dictum, est voluntatis, hoc seu spirituale est intellectus: quod 'biberit de vino' significet quod investigare voluerit illa quae sunt fidei, et quidem per ratiocinia, constat inde quia 'inebriatus est,' hoc est, in errores lapsus: homo enim hujus Ecclesiae nullam perceptionem habuit sicut homo Ecclesiae Antiquissimae, sed quid bonum et verum esset, addiscere debuit ex doctrinalibus fidei a perceptione Antiquissimae Ecclesiae collectis et conservatis, quae doctrinalia erant illius Ecclesiae Verbum; doctrinalia fidei, sicut Verbum, absque perceptione in multis talia fuerunt ut non credi possent, spiritualia enim et caelestia infinite transcendunt captum humanum, inde ratiocinatio; sed qui non credere vult prius quam illa capiat, nusquam credere potest, ut prius saepe ostensum, videantur quae n. 128-130, 195, 196, 215, 232, 233. [2] Quod 'uvae' in Verbo significent charitatem et quae charitatis sunt, et quod 'vinum' significet fidem inde et quae fidei sunt, ex sequentibus his locis constare potest; apud Esaiam, Vinea fuit dilecto Meo in cornu filii olei, exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas, v 1, 2, 4;

ubi 'uvae' pro charitate et ejus fructibus: apud Jeremiam, Colligendo colligam eos {1}, dictum Jehovae, non uvae in vite, et non ficus in ficu, viii 13;

'vitis' pro Ecclesia spirituali, 'uvae' pro charitate: apud Hosheam, Sicut uvas in deserto inveni Israelem, sicut primitivum in ficu, in initio ejus, vidi patres vestros, ix 10; 'Israel' pro Antiqua Ecclesia, 'uva' pro quod charitate praediti; in opposito sensu cum Israel pro filiis Jacobi: apud Micham, Non botrus ad comedendum, primitivum {2} desideravit anima mea; periit sanctus e terra, et rectus inter hominem non, vii 1 [2;] 'botrus' pro charitate seu sancto, 'primitivum' pro fide seu recto: [3] apud Esaiam, Sic dixit Jehovah, Quemadmodum invenitur mustum in botro, et dicit, Ne corrumpe illud, quia benedictio in illo, lxv 8; 'botrus' pro charitate, 'mustum' pro charitatis bonis et inde veris: apud Mosen, Lavit in vino indumentum, et in sanguine uvarum velamen Suum, Gen. xlix 11;

de Domino prophetia; 'vinum' pro spirituali ex caelesti, 'sanguis uvarum' pro caelesti respective ad Ecclesias spirituales; ita 'uvae' pro ipsa charitate, 'vinum' pro ipsa fide: apud Johannem, Angelus dixit Mitte falcem acutam, et vindemia botros terrae, quia maturuerunt uvae ejus, Apoc. xiv 18; ibi de ultimis temporibus quando nulla fides, hoc est, quando nulla charitas; nam fides non alia est quam charitatis, estque essentialiter ipsa charitas, quare cum dicitur quod amplius nulla fides, ut ultimis temporibus, intelligitur quod nulla charitas. [4] Sicut 'uvae' significant charitatem, ita 'vinum' significat fidem inde, nam vinum est ex uvis; quod praeter a locis nunc et prius, ubi de vinea et vite, etiam a sequentibus constare potest; apud Esaiam, Ablata est laetitia et exsultatio de Carmel {3} et in vineis non cantatur, non jubilatur, vinum in torcularibus non calcat calcans, hedad {4} cessare feci, xvi 10;

pro quod vastata est Ecclesia spiritualis, quae est 'Carmel'; 'vinum in torcularibus non calcans' pro quod non amplius sint qui in fide: apud eundem, Exurentur habitatores terrae, et relictus erit homo pusillum; lugebit mustum, languescet vitis, in cantu non bibent vinum; amara erit sicera bibentibus illam, clamor super vino in plateis, xxiv 6, 7, 9, 11;

de vastata Ecclesia Spiritum, ibi vinum pro veris fidei quae nauci apud Jeremiam, Matribus suis dicent, Ubi frumentum et vinum? cum deficiunt sicut confossus in plateis urbis, Thren. ii 12;

'ubi frumentum et vinum' significat ubi amor et fides; 'plateae urbis' significant hic ut alibi in Verbo, veritates; 'ibi confossi' quod non sciant quid vera fidei: [5] apud Amos, Reducam captivitatem populi Mei Israelis, et aedificabunt urbes desolatas, et inhabitabunt, et plantabunt vineas, et bibent? vinum earum, ix 14;

de Ecclesia spirituali seu Israele, de qua praedicatur 'plantare vinea et bibere vinum' cum talis fit ut ex charitate habeat fidem: apud Zephaniam, Aedificabunt domos sed non inhabitabunt, et plantabunt vineas sed non bibent vinum earum, i 13; Amos v 11;

pro contrario, cum Ecclesia spiritualis vastata: apud Zachariam, Erunt sicut potens Ephraim, et laetabitur cor eorum, sicut vino, et filii eorum videbunt et laetabuntur, x 7;

ibi de domo Jehudae, quod ita ex fidei bonis et veris: apud Johannem, Quod oleo et vino non damnum inferent, Apoc. vi 6;

pro quod non caelesti et spirituali seu illis quae sunt amoris et fidei. [6] Quia 'vinum' significabat fidem in Dominum, etiam fides in Ecclesia Judaica repraesentabatur in sacrificiis per libamen vini, de quo Num xv 2-15; xxviii 11-15, 18 ad fin.; xxix 7 ad fin.; Lev. xxiii 12, 13 Exod. xxix 40, quare ita apud Hosheam, Area et torcular non pascet eos, et mustum mentietur in ea, non habitabant in terra Jehovae, et revertetur Ephraim Aegyptum, et in Assyria immundum comedent, non libabunt Jehovae vinum, non grata erant Ipsi, ix 2-4;

ubi de Israele seu Ecclesia spirituali, deque illis ibi qui pervertant et contaminant sancta et vera fidei per id quod investigare velint illa per scientias et ratiocinia; 'Aegyptus' est scientia, 'Assyria' est ratiocinatio, 'Ephraim' qui ratiocinatur. @1 Sch. has consumendo consumam eos, and this is followed by R.V. and A.V., but root meaning of Heb. [ ] ('asaph) is 'gather,' though it may also mean 'take out of the way, destroy.' In n. 5113, A.R. 334 and A.E. 403, S. has consumendo consumam, though n. 5117 has colligendo colligam.$ @2 primitivam I.$ @3 Heb. [ ] (Carmel)= fruitful place.' In R.V. it is here translated 'fruitful field.'$ @4 Heb. [ ] (hedad)= 'a shout (of exultation),' A.V. translates (vintage) shouting.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church