1076. 'Ham': quod significet Ecclesiam corruptam, constat ex illis quae prius de Ham dicta sunt; Ecclesia corrupta dicitur qua Verbum agnoscit et cultum quendam verae Ecclesiae similem habet sed usque separat fidem a charitate, ita a suo essentiali et a sua vita inde fides fit quaedam res mortua, inde non potest aliter esse quam Ecclesia corrupta: quales fiunt, inde constare potest quod nusquam aliquam conscientiam habere possint; conscientia enim quae conscientia, nusquam datur nisi ex charitate, charitas est quae facit conscientiam, hoc est, Dominus per charitatem. Quid conscientia quam non alicui malam facere quocumque modo, seu omnibus bene facere quocumque modo? ita conscientia est charitatis, nusquam fidei separatae a charitate; si aliqua iis conscientia, est conscientia falsa, de qua videatur prius; et quia absque conscientia in omne nefas ruunt, quantum vincula externa iis remittuntur: [2] immo nec sciunt quid charitas, solum quod sit vox significans aliquid; et quia absque charitate sunt, nec sciunt quid fides; cum interrogantur, non possunt aliter respondere quam quod sit cogitatio quaedam; quidam quod sit confidentia; alii quod sint cognitiones fidei; pauci quod sit vita secundum cognitiones, et vix ulli quod sit vita charitatis seu amoris mutui; sique hoc iis dicitur, et datur iis copia reflectendi, non aliter respondent quam quod omnis amor incipiat a se, et quod pejor ethnico sit qui sibi et suis non consulit; quare nihil nisi quam sibi student ac mundo. Inde fit, quod in proprio vivant; quod quale est, prius aliquoties descriptam est; hi sunt qui vocantur 'Ham.'